Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

List of thumbnails

< >
11
11 (5)
12
12 (6)
13
13 (7)
14
14 (8)
15
15 (9)
16
16 (10)
17
17 (11)
18
18 (12)
19
19 (13)
20
20 (14)
< >
page |< < (7) of 131 > >|
137SPIRITAL. LIBER. nem faciamus, prius diſrumpetur vas, quàm aliquid ſuſci-
piat
cum plenum ſit:
neque enim aëris corpora in minorem
magnitudinem
contrahi poſſunt:
quare neceſſe erit ut in ſe
ipſis
habeant quædam intervalla, in quæ compreſſa mino-
rem
obtineant molem:
hoc autem veriſimile non eſt, nul-
lo
penitus exiſtente vacuo, &
cum corpora ad ſeſe applicen-
tur
ſecundum omnes ſuperficies, &
ſimiliter ad vaſis ambi-
tum
, non poſſunt expulſa locum alicubi facere, non exi-
ſtente
vacuo aliquo:
quamobrem nullo modo in ſphæra
immittc
tur aliquid eorum, quiſunt extra, niſi excedat ali-
qua
pars aëris prius in ea contenti, ſiquidem totus locus
conſtipatus
eſt, &
continuatus ut arbitrantur: at ſi quis
ſiphonem
ori admovens ſphæram inflare velit, multum
immittet
ſpiritum, non excedente aëre qui in ea eſt:
quod
cum
ita ſemper contingat, manifeſto oſtenditur contractio-
nem
fieri corporum in ſphæra exiſtentium in vacua impli-
cata
.
Contractio autem præter naturam fit ob immiſſionis
violentiam
:
ſi igitur aliquis inflans, & ad ipſum os manum
apponens
ſtatim digito ſiphonem obturet, manebit omni
tempore
conſtipatus aër in ſphæra:
quod ſi quis aperiat rur-
ſus
extra erumpet cum magno ſtrepitu, &
clamore immiſſus
aër
;
propterea quod, ut propoſuimus, expellitur à dilata-
tione
præexiſtentis aëris impetu quodam facta:
rurſus ſi
quis
velit aërem, qui in ſphæra eſt ore per ſiphonem attra-
here
magna copia conſequetur, nulla alia ſubſtantia in
ſphæram
ſuccedente, quemadmodum in ovo ante dictum
eſt
:
quare ex hoc perſpicue oſtenditur magnam vacui coa-
cervationem
in ſphæra factam eſſe.
Non enim aëris corpo-
ra
, quæ relinquuntur eo tempore majora fieri poſſunt, ita
ut
expulſorum corporum locum repleant:
nam ſi augeren-
tur
cum nulla ipſis ſubſtantia extrinſecus accedat, veriſimile
eſſet
augumentum fieri per rarefactionem:
hoc autem eſt
implicatio
ſecundum evacuationem.
Sed vacuum nullum
eſſe
dicunt:
non igitur augebuntur corpora: neque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index