Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

List of thumbnails

< >
11
11 (5)
12
12 (6)
13
13 (7)
14
14 (8)
15
15 (9)
16
16 (10)
17
17 (11)
18
18 (12)
19
19 (13)
20
20 (14)
< >
page |< < (8) of 131 > >|
148HERONIS aliud augmentum ipſis accidere mente concipi poteſt: ex
quibus
perſpicuum eſt in aëris corporibus diſſeminata eſſe
quædam
vacua inter media, &
vi quadam adveniente ea
præter
naturam in vacua reclinare:
aer autem qui eſt in va-
ſe
inverſo in aquam, haud valde comprimitur.
Quod enim
vim
infert ad id efficiendum minime idoneum eſt, quippe
cum
naturaliter aqua ipſa in ſe ipſa neque gravitatem, ne-
que
vehementem compreſſionem habeat:
quamobrem con-
tingit
, ut urinantes in profundum maris infinitas metretas
ſupra
humeros habentes ab aqua non cogantur reſpirare, cum
parvus
omnino aër in naribus comprehendatur.
Quæ au-
tem
cauſſa ſit, cur ii, qui in profundo natant ſicuti dictum
eſt
, infinitum aquæ pondus ſupra humeros habentes non
comprimuntur
, conſideratione dignum videtur:
dicunt
igitur
quidam propterea quod aqua æque gravis eſt ipſa ſe-
cundum
ſe ipſam;
Hi autem nihil dicunt propter quid ii,
qui
deorſum natant à ſuperiori aqua non comprimantur:
itaque illud hoc modo demonſtrandum eſt: intelligamus
ſuperius
humidum à ſuperficie compreſſi ſecundum quam
imponitur
aqua, corpus aliquod eſſe æque grave atque hu-
midum
, habensque eandem figuram, quam humidum ſu-
perius
:
hoc autem intelligamus in humidum injici, ita ut
inferior
ipſius ſuperficies compreſſo congruat ſitque tan-
quam
illud ipſum;
& ſimiliter ac ſuperius humidum impo-
natur
:
perſpicuum igitur eſt hoc corpus dimiſſum neque ab
humido
quicquam extare, neque ſub humidi ſuperioris ſu-
perficie
demergi.
ſiquidem demonſtratum eſt ab Archi-
mede
in libro de iis, quæ in aqua vehuntur corpora æque-
gravia
atque humidum in humidum dimiſſa neque extare
ab
humido, neque demergi:
non igitur comprimet ea quæ
ſubjiciuntur
:
ablatis autem deſuper comprimentibus cor-
pus
in eodem loco permanebit:
quomodo igitur compri-
met
corpus quod non appetit in inferiorem locum deſcen-
dere
?
eodem modo & humidum ubi erat corpus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index