Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
11 5
12 6
13 7
14 8
15 9
16 10
17 11
18 12
19 13
20 14
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
< >
page |< < (11) of 131 > >|
1711SPIRITAL. LIBER. ſiphon habens interius crus & longius
4[Figure 4]&
anguſtum; exterius vero latius &
multo
minus ſecundum longitudinem,
adeo
ut plus aquæ capiat, quam crus
longius
:
& ita aqua impleatur: ma-
jus
autem ipſius crus immittatur in vas
aquæ
, vel etiam in aliquem puteum:
ſi
igitur
exterius crus fluere permittamus,
plus
aquæ habens, quam interius, ex
majori
aquam attrahet, quæ quidem
etiam
ſimul trahet eam, quæ eſt in
puteo
:
& cum fluere ceperit totam
hauriet
, vel ſemper fluet, quoniam
humidum
exterius plus eſt eo, quod in
crure
interiori continetur.
Atqui hoc
fieri
non apparet.
Non igitur dicta cauſ-
ſa
vera eſt:
Itaque videamus naturalem
cauſſam
.
Quoniam enim omne humi-
dum
continuum, &
quieſcens ſphæri-
cam
ſuperficiem ſuſcipit, centrum ha-
bentem
idem quod terra;
non quieſcens
autem
uſque eo fluit, quoad, ut dictum
eſt
, in una ſuperficie ſphærica conſti-
tuatur
, ſi ſumentes duo vaſa, injiciemus humidum in utrumque ipſorum,
&
implentes ſiphonem, digitiſque ipſius oſcula comprehendentes, demit-
temus
alterum crus in unum dictorum vaſorum adeo, ut aqua demergatur;
alterum vero in alterum vas: fiet tota aqua continua, utrumque enim
humidorum
, quæ ſunt in vaſibus conjungitur cum eo, quod eſt in ſiphone,
ita
ut totum continuum fiat:
ſi igitur ſuperficies humidorum, quæ
prius
erant in vaſibus, in una ſuperficie conſiſtant, quieſcet &
ſic utra-
que
ipſarum demerſo fiphone;
ſin minns@ quoniam aqua continua facta
eſt
, neceſſario ob continuitatem in humiliorem locum fluet, quouſque
vel
omnis aqua quæ in vaſibus, in una ſuperficie ſit, vel alterum vaſorum
exinaniatur
.
Fiant igitur in una ſuperficie humida, quæ ſunt in vaſibus:
quieſcent
utique, ita ut etiam humidum, quod eſt in ſiphone, ſimul
quieſcat
.
Quod ſi quis mente concipiat ſiphonem diſſectum juxta ſuper-
ficies
humidorum, quæ ſunt in vaſibus;
& ita quieſcet humidum, quod
eſt
in ſiphone:
ergo & ſiphone ipſo ſuſpenſo, & in neutram partem
inclinato
, rurſus quieſcet humidum, five æqualem omnino habens

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index