Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber
page |< < (4) of 131 > >|
104HERONIS eſt ab iis, quæ diximus: ſiquidem corpori admotæ non
ſolum
non excidunt manifeſtam gravitatem habentes, ſed
adjacentem
materiam per corporis raritates attrahunt ean-
dem
ob cauſſam:
injectus enim ignis corrumpit, & exte-
nuat
aërem qui in ipſis continetur, quemadmodum &

alia
corpora ab igne corrumpuntur, &
in tenuiores ſub-
ſtantias
mutantur.
Dico autem aërem, aquam & terram:
nam corrumpi quidem manifeſtum eſt ex derelictis carboni-
bus
.
Ii enim molem ſervantes eandem quàm à principio
ante
combuſtionem habuerunt, vel paulo minorem, gra-
vitate
plurimum differunt.
Quæ autem in corporibus cor-
rumpuntur
per fumum in igneam ſubſtantiam, &
aëream,
&
terrenam tranſeunt. Nam quæ tenuiora ſunt in ſuperio-
rem
locum feruntur, ubi eſt &
ignis: quæ vero his paulo
craſſiora
in aërem;
& quæ adhuc craſſiora ſimul cum his
aliquantulum
ſublata ob continuam lationem rurſus in in-
feriorem
locum deſcendunt, ac terrenis junguntur.
Mu-
tatur
autem &
aqua ab igne corrupta in aerem; vapores
enim
ex ardentibus lebetibus nihil aliud ſunt, niſi humidi
extenuationes
, quæ in aerem tranſeunt.
Itaque ignem
diſſolvere
omnia ſe ipſo craſſiora, &
tranſmutare ex jam
dictis
manifeſtum eſt, &
ex his quæ à terra fiunt exhalatio-
nibus
tranſmutantur craſſiora corpora in tenuiores ſubſtan-
tias
:
rores enim non aliter ſurſum ſeruntur, niſi aqua quæ
in
terra eſt ab exhalatione ſuerit extenuata, ipſa autem ex-
halatio
fit ab ignea quadam ſubſtantia ſolis ſub terra exiſten-
tis
, &
calefacientis locum illum, & magis vel ſulfureum, vel
bituminoſum
, qui quidem calefactus plerunque exhala-
tionem
generat, &
aquæ calidæ, quæ in terra inveniun-
tur
ex eadem cauſſa fiunt, roris autem tenuiores partes in
aërem
tranſmutantur, craſſiores aliquantulum ſublatæ ob
exhalationis
vim, hac refrigerata ſecundum ſolis conver-
ſionem
rurſus in inferiorem locum deferuntur, at venti
oriuntur
ex vehementi exhalatione aëris, tum expulſi,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index