Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Table of contents

< >
[Item 1.]
[2.] HERONIS ALEXANDRINI SPIRITALIUM LIBER, à FEDERICO COMMANDINO URBINATE ex Græco in Latinum converſus. Huic editioni acceſſerunt JO. BAPT. ALEOTTI Quatuor Theoremata Spiritalia, Ex Italico in Latinum converſa.
[3.] AMSTELODAMI, Apud JANSSONIO - WAESBERGIOS. M. DC. LXXX.
[4.] TYPOGRAPHUS LECTORIS.
[5.] HERONIS ALEXANDRINI SPIRITALIUM LIBER.
[6.] De vacuo.
[7.] De Inflexo Siphone. I.
[8.] De Medio ſpiritali Diabete. II.
[9.] De fluxu ſemper æquali per ſiphonem inflexum. III.
[10.] De fluxu partim æquali partim inæqualiper ſiphonem. IV.
[12.] VI.
[13.] De Sphærula conca@a ex ære. VI.
[14.] VII.
[15.] De Prochyta. VIII.
[16.] De Sphæra cancara. IX.
[17.] De Aſſario. X.
[18.] XI.
[19.] XII.
[20.] De concor diæcrateribus. XIII.
[21.] XIV.
[22.] XV.
[23.] XVI.
[24.] XVII.
[25.] XVIII.
[26.] XIX.
[27.] XX.
[28.] XXI
[29.] XXII.
[30.] XXIII.
< >
page |< < (2) of 131 > >|
82HERONIS minatum in aëre, & humido & igne, aliisque corporibus;
quibus maxime aſſentiri convenit, ex iis enim, quæ appa-
rent
, &
ſub ſenſum cadunt, in ſequentibus hoc ita eſſe de-
monſtrabitur
.
Nam vaſa, quæ multis vacua videntur, non
ſunt
vacua, ut putant, ſed aëre plena.
Aër autem, ut placet
iis
, qui de natura tractant, ex parvis, levibusque corporibus
conſtat
, nobis plerumque non apparentibus.
Etenim ſi in
vas
quod vacuum videtur quisaquam infundat, quantum
aquæ
in vas ingredietur, tantundem aëris excedet.
Quod
autem
dictum eſt, ex hoc intelligere quiſpiam poteſt.
Nam
ſi
vas, quod vacuum videtur quis inverſum in aquam de-
preſſerit
, rectumque ſervarit, aqua in ipſum non ingredie-
tur
, quamvis totum occultatum fuerit.
Itaque perſpicuum
eſt
, aërem, cum corpus exiſtat, non permittere aquam ingre-
di
, propterea, quod totus, qui in vaſe locus eo repletus eſt.

Si
igitur vaſis fundum quis perforet, aqua quidem per os in
ipſum
ingredietur;
aër vero per foramen exibit. Rurſus
antequam
perforetur fundum, ſi quis rectum vas ex aqua
extulerit
, convertens videbit totam interiorem ejus ſuper-
ficiem
ab humido vacuam, atque puram eſſe, quemadmo-
dum
erat priuſquam demergeretur.
Quare aërem corpus
eſſe
exiſtimandum eſt.
Fit autem ſpiritus cum movetur,
nihil
cnim aliud eſt ſpiritus, niſi motus aër, itaque perfora-
to
vaſe ad fundum, &
aqua ingrediente, ſi quis foramini
manum
opponat, ſentiet ſpiritum ex vaſe excedentem.

Hoc
autem non eſt aliud niſi aër ab aqua expulſus, non igi-
tur
arbitrandum eſt in his, quæ ſunt, vacui naturam quan-
dam
coacervatam ipſam per ſe ipſam exiſtere, ſed ſecun-
dum
exiguas partes in aëre, &
humido, aliisque corporibus
diſſeminatam
, niſi fortaſſe quiſpiam credat ſolum adaman-
tem
vacui natura expertem eſſe:
quippe qui neque igni-
ri
, neque rumpi poteſt:
& percuſſus in incudes & malleos
totus
ingreditur.
Hoc autem ipſi accidit, non quod vacuo
careat
, ſed ob continuatam denſitatem:
ignis enim

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index