Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7 (1)
8
8 (2)
9
9 (3)
10
10 (4)
< >
page |< < (2) of 131 > >|
82HERONIS minatum in aëre, & humido & igne, aliisque corporibus;
quibus maxime aſſentiri convenit, ex iis enim, quæ appa-
rent, &
ſub ſenſum cadunt, in ſequentibus hoc ita eſſe de-
monſtrabitur.
Nam vaſa, quæ multis vacua videntur, non
ſunt vacua, ut putant, ſed aëre plena.
Aër autem, ut placet
iis, qui de natura tractant, ex parvis, levibusque corporibus
conſtat, nobis plerumque non apparentibus.
Etenim ſi in
vas quod vacuum videtur quisaquam infundat, quantum
aquæ in vas ingredietur, tantundem aëris excedet.
Quod
autem dictum eſt, ex hoc intelligere quiſpiam poteſt.
Nam
ſi vas, quod vacuum videtur quis inverſum in aquam de-
preſſerit, rectumque ſervarit, aqua in ipſum non ingredie-
tur, quamvis totum occultatum fuerit.
Itaque perſpicuum
eſt, aërem, cum corpus exiſtat, non permittere aquam ingre-
di, propterea, quod totus, qui in vaſe locus eo repletus eſt.

Si igitur vaſis fundum quis perforet, aqua quidem per os in
ipſum ingredietur;
aër vero per foramen exibit. Rurſus
antequam perforetur fundum, ſi quis rectum vas ex aqua
extulerit, convertens videbit totam interiorem ejus ſuper-
ficiem ab humido vacuam, atque puram eſſe, quemadmo-
dum erat priuſquam demergeretur.
Quare aërem corpus
eſſe exiſtimandum eſt.
Fit autem ſpiritus cum movetur,
nihil cnim aliud eſt ſpiritus, niſi motus aër, itaque perfora-
to vaſe ad fundum, &
aqua ingrediente, ſi quis foramini
manum opponat, ſentiet ſpiritum ex vaſe excedentem.

Hoc autem non eſt aliud niſi aër ab aqua expulſus, non igi-
tur arbitrandum eſt in his, quæ ſunt, vacui naturam quan-
dam coacervatam ipſam per ſe ipſam exiſtere, ſed ſecun-
dum exiguas partes in aëre, &
humido, aliisque corporibus
diſſeminatam, niſi fortaſſe quiſpiam credat ſolum adaman-
tem vacui natura expertem eſſe:
quippe qui neque igni-
ri, neque rumpi poteſt:
& percuſſus in incudes & malleos
totus ingreditur.
Hoc autem ipſi accidit, non quod vacuo
careat, ſed ob continuatam denſitatem:
ignis enim

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index