Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7 (1)
8
8 (2)
9
9 (3)
10
10 (4)
< >
page |< < (3) of 131 > >|
93SPIRITAL. LIBER. ſcula cum craſſiora ſint, quam vacuum, quod lapidi ineſt,
nequaquam ingrediuntur, ſed exteriorem dumtaxat ſuperfi-
ciem contingunt.
Quare cum intus non penetrent, neque etiam in eo, ut
in ceteris corporibus caliditatem inducunt.
At aëris corpora
interſeſe quidem cohærent, non tamen ex omni parte, ſed
interjecta habent intervalla quædam vacua, ſicut arena,
quæ eſt in littoribus:
itaque animo concipiendum eſt are-
næ particulas corporibus aëris ſimiles eſſe, aërem vero,
qui inter particulas arenæ interjicitur, ſimilem vacuis intra
aërem contentis, quamobrem vi quadam accedente aërem
denſari contingit, &
in vacuorum loca reſidere, corpori-
bus præter naturam inter ſeſe compreſſis:
remiſſione verò
facta rurſus in eundem ordinem reſtituitur, ob naturalem
corporum contentionem, quemadmodum &
in cornuum
ramentis, &
in ſpongiis ſiccis quæ ſi compreſſa remittan-
tur, rurſus in eundem locum redeunt, eandemque acci-
piunt molem:
ſimiliter ſi aliqua vi aëris particulæ à ſe in-
vicem diſtractæ ſuerint, &
major præter naturam locus
vacuus fiat, rurſus ad ſeſe recurrunt:
per vacuum enim
celerem corporum lationem fieri contingit, nullo obſtan-
te, aut repellente, quouſque corpora ad ſeſe applicentur:
ſi quis igitur vas leviſſimum, & anguſti oris aſſumens, at-
que ori admovens aërem exuxerit, dimiſeritque, ex la-
biis ſtatim vas appendetur, vacuo carnem attrahente, ut lo-
cus exinanatus repleatur.
Itaque ex his perſpicuum fit lo-
cum qui in vaſe penitus vacuum fuiſſe.
Sed & hoc alia ra-
tione manifeſtum eſt:
ova enim medica quæ ex vitro con-
ftant, &
anguſti ſunt oris, quando volunt humido re-
plere, exugentes ore aërem, qui in ipſfis continetur, oſcu-
lumque digito comprehentes in humidum invertunt, &

digito remiſſo in locum exinanitum attrahitur aqua, at-
que id ipſum humidum præter naturam ſurſum fertur,
&
quod circa cucurbitulam contingit non utique

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index