Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
< >
page |< < (80) of 525 > >|
11780Comment. in I. Cap. Sphæræ angulum ſit, quadratum autem & æquilaterum, & æquiangulum eſt. Sit præ-
terea
aliud parallelogramum rectangulum, cuius unumquodque duorum
laterum
oppoſitorum ſit 9.
aliorum uero duorum 3. vt quadrati, & parallelo-
grammi
huius ambitus quoque ſint æquales.
Comprehendet igitur area hu-
i
us parallelogrammi ſolum 27.
quadrata ex illis 36. quæ in quadrato diximus
contineri
.
Pari ratione, ſi parallelogrammi alicuius unumquodque duorum
laterum
oppoſitorum eſſet 8.
& aliorum duorum 4. eſſet quidem ipſum qua-
drato
iſoperimetrum, ſed eius area contineret duntaxat 32.
quadrata. Item,
ſi
duo latera alicuius parallelogrammi oppoſita, ſingula haberent 7.
alia ue-
ro
duo ſingula 5.
eſſet etiam quadrato iſoperimetrum, area autem illius@ in-
cluderet
tantum 35.
quadrata, & c. Vbi clare uides, quo magis figuræ iſoperi-
metrę
accedunt ad æquilateram, cui ſunt iſoperimetræ, eo etiam maiorem
comprehendunt
aream, &
minus differunt in capacitate a figura æquilatera.
Quod ſi aliquod parallelogrammum rectangulum altera parte longius eiuſ-
dem
ſit capacitatis cum quadrato, illud maiorem ambitum continere neceſ-
17[Figure 17] ſe eſt.
Vt ſi paralle
logrammi
alicuius
quodlibet
duorum
oppoſitorum
late-
rum
contineat 12.
aliorum vero duo-
rum
quodlibet 3.

erit
quidem area il
lius
æqualis areæ
quadrati
, cum con-
tineat
36.
quadratula: At uero ambitus ipſius ſuperabit ambitum quadrati: Ille
enim
erit 30.
hic autem 24. Quæ omnia perſpicua ſunt in appoſitis figuris.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index