Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
< >
page |< < (81) of 525 > >|
Vervm quoniam prædictæ rationes coniecturæ potius, quàm demonſtra-
tiones
ſunt appellandæ:
Neque enim circulus angulos ullos, aut latera conti
net
, ex quibus componatur, quemadmodum in præfatis rationibus aſſumeba-
tur
:
Immo vero, etiamſi & angulos, & latera haberet propemodum infinita,
eſt
tamen in uniuerſum demonſtratione confirmatum, eam ſemper figurã, quę
plures
habet angulos, ſiue latera, atque adeo eam, quæ &
latera & angulos ha-
bet
æquales, inter iſoperimetras figuras eſſe capaciſſimam;
ſed hoc tantum oſtẽ
ſum
eſt in triangulo Iſoſcele, vel Æquilatero, ſi cum parallelogrãmo confe-
ratur
, &
in parallelogrammis; non autem in figuris, quæ plura continent late-
ra
.
Idcirco non abs re me facturum iudicaui, ſi hoc loco interponam tractatio
nem
perbreuem de figuris Iſoperimetris, in qua euidentiſſime demonſtratur,
circulum
inter figuras planas iſoperimetras eſſe capaciſſimum;
Itemq́; ſphæ-
ram
maiorem eſſe omnibus aliis figuris ſolidis ſibi iſoperimetris.
Quamuis. n.
hæc omnia à Theone quoque in commentarijs, quos in Ptolemæi Almageſtũ
compoſuit
, Geometrice ſint confirmata;
tamen quia non omnibus in promptu
habentur
eius demonſtrationes, (Græcus enim tantum codex reperitur) &

obſcure
admodum, atque ſuccincte ab eo omnia demonſtrantur;
deo cona-
bor
, quoad eius fieri poterit, aliquam lucem hiſce demonſtrationibus afferre,
vt
uel illis ſatisfeciſſe videamur, qui plurimum demonſtrationibus Geometri-
cis
delectantur.
Cæterum licet in hoctractatu ſolum demonſt@etur, ſphæram
eſſe
maiorem corpore quolibet ſibi Iſoperimetro, in quo ſphæra aliqua deſcri-
bi
poſſit, &
quod contineatur uel ſuperficiebus planis, uel conicis, ut ſuo loco
apparebit
:
Pappus tamen idem de omnicorpore demonſtrauit 70. propoſitio-
nibus
, quas hoc loco apponere ſuperuacaneum duximus, cum breui, ut ſpero,
Pappus
ipſe in latinam linguam conuerſus in lucem ſit proditurus.
DE FIGVRIS ISOPERIMETRIS.
DEFINITIONES
.
I
.
TSoperimetrae figurę ſunt, quæ æquales ambitus
11Definitio-
nes
ad tra
ctationem-
Iſoperime-
trarum
fi-
gurarũ
per
tinentes
.
continent.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index