Apollonius <Pergaeus>; Lawson, John, The two books of Apollonius Pergaeus, concerning tangencies, as they have been restored by Franciscus Vieta and Marinus Ghetaldus : with a supplement to which is now added, a second supplement, being Mons. Fermat's Treatise on spherical tangencies, 1771
pars eſſet ſecundæ ſubdiviſionis, cæteris permittitur. Deinde proxima ſex problemata continentur inprimo libro. Reliqua duo, nempe de duabus rectis datis & circulo, & de tribus datis circulis, ſola habentur in ſecundo libro; ob multas di- verſaſque poſitiones circulorum & rectarum inter ſe, quibus fitut etiam plurium determinationum opusſit. Prædictis his Tactionibus congenereſt ordo problematum, quæ ab edito- ribus omiſſa fuerant. Nonnulli autem priori horum librorum illa prefixerunt: Compendioſus enim & introductorius erat tractatus ille, & ad plenam de Tactionibus doctrinam abſol- vendam maxime idoneus. Hæc omnia rurſus una propoſitio complectitur, quæ quidem quoad Hypotheſim magis quam præcedentia contracta eſt, ſuperaddita autem eſt conditio ad conſtructionem: eſtque hujuſmodi. “ E punctis, rectis, vel circulis, datis duobus quibuſcunque, deſcribere circulum magnitudine datum, qui tranſeat perpunctum vel puncta data, ac, ſi fieri poſſit, contingat etiam lineas datas. ” Con- tinet autem hæc propoſitio ſex problemata: ex tribus enim quibuſcunque diverſis generibus fiunt Duades inordinatæ di- verſæ numeroſex. Vel enim datis duobus punctis, vel duabus rectis, vel duobus circulis, vel puncto & rectâ, vel puncto & circuìo, vel rectâ & circulo, opportet circulum magnitudine datum deſcribere, QUI DATA CONTINGAT; hæc autem re- ſolvenda ſunt & componenda ut & determinanda juxta Caſus. LiberprimusTactionum problemata habet ſeptem; ſe- cundus vero quatuor. Lemmata autem ad utrumque librum ſunt XXI; Theoremata LX.