Ghetaldi, Marino, Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 89 > >|
10 rens vbertatis ipſa ſuæ domina nunquam debilitatur,
nunquam deficit.
Quin etiam iſto loco conſtitutus bo-
narum literarum ſtudioſos complecteris, ac tueris.
Hæc
eſt vera germanæ nota ſapientiæ, cum, quas vires nanci-
ſcitur, ijs ſapientiam alit, tuus animus &
tuæ ſapientiæ, &
alienæ par eſt.
Hæc ſunt firmiſsima & ſolidiſsima funda-
menta ad æternam poſteritatis memoriam, quam licet
proficiſci iam videas ex ijs quibus abundas animi orna-
mentis, neſcio tamen quo pacto gratior nobis acccidit,
cum ex aliorum etiam præconio ſuſcipit incrementum.
Hinc domus tua floret doctiſsimorum familiaritatibus;
hinc nulli ad tuam conſuetudinem præcluditur aditus;

hinc plurimorum ſtudia commouentur;
hinc illa ſapien
tum æmulatio &
admiratio: hinc omnium omnino or-
dinum ad te concurſus tanquam ad ſapientiſsimum hu-
mani diuiniq;
iuris patronum, & interpetem. Quid ego
igitur quem tibi ſexcentis eximiæ beneuolentiæ argu-
mentis obligatum voluiſti, perexiguum hunc ingenij
mei partum expoſiturus, vnum te nominis &
exiſtima-
tionis meæ patronum non ſuſcipiam?
equidem in am-
pliſsimi Theatri lucem ſapientiſsimorumq;
hominum
conſpectum quibus abundat hæc noſtra ætas inferre me
non magnopere cogitabam:
Tu hortatus es dubitan-
tem impuliſti vel reluctantem:
tuere igitur obſequen-
tem iam nunc mihi videor in exigua vel nulla ſpe lau-
dis ex ingenio meo, fempiternam nominis immortali-
tatem ex tuo patrocinio conſecutus.
Vale.
Romæ VII. Kal. Maij. MDCIII.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index