Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7 (1)
8
8 (2)
9
9 (3)
10
10 (4)
< >
page |< < (1) of 778 > >|

QVOD LVX PER SE, ET COLORES ILLVMINATI OPE-
renturin uiſum aliquam operationem. Cap. 1.

1. Lux per ſe, & color illuminatus feriunt oculos. Vitell. in hypotheſ. 6. 16 p 3.

INuenimus quòd uiſus, quãdo inſpexerit luces ualde fortes, fortiter dolebit ex eis, & habebit no
cumentum:
aſpiciens enim quando aſpexerit corpus ſolis, non poteſt bene aſpicere ipſum, quo-
niam uiſus eius dolebit propter ipſius lucem.
Et ſimiliter quando inſpexerit ſpeculum terſum,
ſuper quod aſcendebat lux ſolis, & fuerit uiſus eius in loco, ad quem reflectitur lux ab illo ſpecu-
lo:
dolebit iterum propter lumen reflexum, perueniens ad ſuum uiſum à ſpeculo, & non poterit a-
perire oculum ad inſpicien dum lumen illud.
Et inuenimus iterum quando aſpiciens intuetur cor-
pus mundum album, ſuper quod aſcen debat lux ſolis, & moretur in aſpectu ipſius:
deinde conuer-
tat uiſum ſuum ab eo ad locum obſcurum, debilis lucis:
quòd fere poterit comprehendere res
uiſibiles illius loci comprehenſione uera:
& inueniet coopertorium quaſi inter uiſum & ipſas: de-
in de paulatim diſcooperietur, & reuertetur uiſus in ſuam diſpoſitionem.
Et iterum, quando inſpi-
ciens inſpexerit ignem fortem:
& fuerit intuitus ipſum: & moretur in aſpiciendo longo tempore:
deinde declinet uiſum ſuum ad locum obſcurum, debilis lucis:
inueniet iterum idem in uiſu ſuo.
Et iterum inuenimus, quando inſpiciens inſpexerit corpus mũdum album, ſuper quod oriebatur
lux diei:
& fuerit illa lux fortis, quamuis non ſit lux ſolis: & moretur in aſpectu diu deinde conuer-
tat uiſum ſuum ad locum obſcurum:
inueniet formam lucis illius in loco illo, & inueniet cum hoc
figuram eius:
deinde ſi clauſerit uiſum: inueniet in ipſo formam illius lucis: deinde auferetur hoc,
& reuertetur oculus in ſuam diſpoſitionem.
Et ſimiliter erit diſpoſitus uiſus, quãdo inſpexerit cor-
pus, ſuper quod oriebatur lux ſolis.
Et ſimiliter quando inſpexerit corpus clarè album, ſuper quod
oriebatur lux ignis, quando luxignis fuerit fortis, & moretur in aſpiciendo ipſum:
deinde receſſe-
rit ad locum obſcurum:
inueniet iterum in eo idem hoc in fuo uiſu. Et ſimiliter quando aſpiciens
fuerit in domo, in qua fuerit foramen amplum diſcoopertum ad cœlum:
& aſpexerit ex illo loco
cœlum in luce diei:
& moretur in aſpiciendo ipſum: deinde reuertatur uiſus eius ad locum obſcu-
rum in domo:
inueniet formam lucis, quam comprehendebat ex foramine cum figura foraminis
in loco obſcuro:
& ſi clauſerit oculum ſuum: inuenier iterum in eo formam illam. Omnia ergo iſta
ſignificant, quòd lux operetur in uiſum aliquam operationẽ.
Et inuenimus iterũ quod, quãdo aſpi
ciẽs inſp exerit uiridarium multæ ſpiſsitudinis herbarum, ſuper quod oriebatur lux ſolis:
& more-
turin aſpiciendo ipſum:
deinde conuertat ſuum uiſum ad locum obſcurum: inueniet in illo loco
obſcuro formam coloratam à uirore illarum herbarum:
deinde ſi aſpexerit in iſta diſpoſitione uiſi-
bilia alba:
& fuerint illa uiſibilia in umbra, & loco debilis lucis: inueniet colores iſtos admixtos
uirore:
& ſi clauſerit oculum ſuum: iterum inueniet in ipſo formam lucis & formam uiroris: deinde
diſcooperietur illud, & auferetur.
Et ſimiliter ſi aſpexerit corpus coloratum colore cæruleo uel ru-
beo, uel alio colore forti ſcintillante, ſuper quod oriebatur lux ſolis:
& moretu: in [...]ſpiciẽdo ipſum:
deinde auferat uiſum ſuum ad uiſibilia alba in loco debilis lucis:
inueniet colores illos admixtos
illo colore.
Iſta ergo ſignificant quòd colores illuminati operentur in uiſum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index