Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
771
771 (469)
772
772 (470)
773
773 (471)
774
774 (472)
775
775 (473)
776
776 (474)
777
777
778
778
< >
page |< < (471) of 778 > >|
773471LIBER DECIMVS. uilu erectio uel obliquatio ſuperficiel iridis ſupra ſuperficiem horizontis. Quoniam ſemper li-
nea
pertranſiens centrum ſolis & uiſus eſt erecta ſuper ſuperficiem iridis:
& ſic peripheria iridis
ſemper
ſe habet uniformiter ad uiſum, quantũ eſt de ſe, ut patet per 65 th.
1 huius. Quod tamen hic
proponitur
, cauſſam habet non ex reflexione, ſed ex refractione:
quia ut in 8 huius declarauimus,
diuerſitas
angulorum refractionis cauſſatur ex diuerſitate diaphanitatis corporũ diaphanorum e-
tiam
eiuſdem ſpeciei:
maior enim fit refractio ad lineam perpendicularem in aqua groſsiori quàm
in
aqua ſubtiliori.
Quia itaq; ſole exiſtente in peripheria horizontis, aer eſt groſsior ſeip ſo, poſtmo-
dum
per luminis ſolaris præſentiam ſubtiliato:
palàm quòd in groſsiori illo aere minor fit refractio
â
perpendiculari:
radij itaq; tunc refracti magis approximant perpendiculari quàm poſtmodum
aere
ſubtiliato.
Ad propinquiorem ergo locum ſuperficie iridis fit aggregatio radiorum inciden-
tium
ſuperficiebus uiſuum ibi exiſtentium, quàm fiat aere rariori exiſtente.
Subtiliato uerò aere, fit
ad
eoſdem uiſus à partibus remotioribus ipſius uaporis refractio:
non enim fit à partibus propin-
pin
quioribus:
quoniam ab illis neq; prius fiebat. Sed neq; fit illa refractio à partibus uaporis, à qui-
bus
fiebat prius:
quoniam medio immutato eſt ipſa refractio immutata per 8 huius: fit ergo neceſſa
riò
refractio à partibus uaporis remotioribus, quàm prius.
Radij ergo refracti ſunt longiores his,
qui
prius refringebantur:
pyramis ergo illuminationis eſt maior: ergo & baſis eius (quæ, ut patet
expræhabitis
, eſt peripheria iridis) erit maior.
Exiſtente uerò ſole in peripheria horizontis, tunc
tantùm
cauſſatæ iridis ſemicirculus uidetur, ut patet per 74 huius:
eleuato uerò ſole ſupra horizon
ta
:
tunc portio iridis minor ſemicirculo uidetur, ut patet per 75 huius. Maniſeſtum eſt ergo propo-
ſitum
.
Eſt autem quorundam experientia, quòd altitudo iridis, & altitudo ſolis coniunctæ ſemper
faciunt
gradus 42:
quod per præſens theorema impoſsibile eſſe oſten ditur. Si enim ſemidiameter
circuli
iridis ſit quan doq;
minor, quandoq; maior ſecun dum mediorum diaphanorum & ſuarum
reſractionum
diuerſitatẽ, ut præoſtenſum eſt:
tunc non poterit rationabiliter uideri alicui, quòd o-
mnes
aliorum circulorũ diuerſarum iridum ſemidiametri ſint æquales:
poſſet tamen eſſe modica
differentia
, quæ fortè per in ſtrumentum modicum improportionale circulo altitudinis non poſ-
fit
aliqualiter perpendi.
Et etiam eorum experientia eſt in portionibus iridum min oribus ſemicir-
culo
, quod patet per altitudinem ſolis, quam tales uerſo inſtrumento uel mutato uiſu, fixo inſtru-
mento
accipiunt, quæ nulla eſt ſole exiſtente in peripheria horizontis.
Et fortè talium portionum
uel
ſuarum diametrorum non eſt ſenſibilis differentia:
quia etiam Ariſtoteles de illa nihil ſcripſit:
cum
tamen de præſente theoremate magnam fecerit mentionem:
quamuis nec ipſe nec alius, cu-
ius
ſcripta uiderimus, ſuper hoc attulerit declarationem.
De differentia uerò climatum nullus ex-
cuſationem
afferat:
quia quod in uno climate accidit, in omnibus climatibus euenire neceſſe eſt in
iridis
generatione.
Semper enim centra ſolis, uiſus, & circuli iridis in eadem linea conſiſtunt: & ar-
cus
altitu dinis ſub horizonte centri circuli irldis, ſolis altitudini in omnibus climatibus eſt æ qua-
lis
:
nec in hoc aliquis differentiam perpendet.
Ad oſten den dum propoſitum ponatur primò centrum ſolis in aliqua regione in meridie in ze-
nith
capitis:
& palàm ex præmiſsis, quòd tunc baſis pyramidis irradiationis erit ſub horizonte æ-
quidiſtans
horizonti.
Et quoniam tunc altitudo ſolis erit partium 90: ſole deſcen dente (ſiue hoe
ſit
propter ip ſum motum ſolis, ſiue propter altitudinem regionum diſtantium plus ab æquino-
ctiali
, quàm regio, in qua ſol fuit perpendicularis in meridie, ut ab ea, quæ eſt directè ſub capite can
cri
) nunquam fiet iris in meridie, quandiu ſinus circuli altitudinis ſolis in meridie fuerit maior
diametro
iridis, quam per 77 huius diligens perquiſitor poterit inuenire.
Quantùm autem ſinus
circuli
altitudinis ſolis in meridie minuetur à diametro iridis:
tantùm apparebit uiſui in meridie
de
diametro iridis & de iride.
Et ob hoc in diebus æſtiualibus ab æquinoctio uernali ad autumna-
le
in conſuetis nobis regionibus, quæ ſunt ultra clima quartum uſq;
ad finem notorum ſeptem
climatum
in meridie iris non apparet:
& ſi in alia parte anni appareat quandoq; . Totum autem
hoc
diximus propter regiones, quæ ſunt extra climata, in quibus præmiſſa regula doctrinæ gene-
rali
poterit committi.
In omnibus autem regionibus ſole exiſtente ſupra horizontem, in qualibet
hora
diei iris poterit apparere, præter quàm in meridie:
in illis tamen horis, in quibus ſinus circuli
altitudinis
ſolis maior eſt iridis diametro.
Et hæc ſufficiant pro iridis intento: quia irim de cœlo
miſit
Saturnia Iuno.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index