Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7 1
8 2
9 3
10 4
11 5
12 6
13 7
14 8
15 9
16 10
17 11
18 12
19 13
20 14
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
< >
page |< < of 778 > >|
5PR AE FATIO. labornobis fuit: qui nequaquam par aut ſimilis fuit in uer-
bis
.
In his enim nihil admodum mihi immutandum eſſe exi
ſtimaui
, niſi ut pro ijs, quæ obſcuritatem rebus & ambigui-
tatem
allatura uidebantur, alia reponerẽ:
& utinſcriptionẽ
operis
(quæ authori eſt de aſpectibus) gręco, concinniore &
breuiore
nomine opticam nominarẽ.
Verùm, illuſtriſsima
regina
, uiderer pleriſq;
urbanis hominibus inſtituti fortaſſe
mei
immemor, ſed certè ſatis memor maieſtatis tuæ,
qui
præfatione iſta apud te tam multa & ſcholaſtica, & tam
ſcholaſticè
diſputem:
niſi tuo nomine ſcholis omnibus &
ſcholaſticis
beneficiũ tam ſingulare, tamq́;
populare ac re-
gale
munus afferrem.
Etenim cum præſtantium regum regi-
narumq́
;
in populos beneficia muneraq́; multa queãt eſſe:
certè
uirtute doctrinaq́;
magnificentius regaliús ue dari ni-
hil
poteſt.
Et quidem ſi de optices uſu declamandi locus the
tori
cuipiam hic eſſet, marathonius quidam campus ei me-
ritò
uideretur, ſiue ſupera illa mundi ſiue hæc infera ſpecten
tur
.
Etenim quæcunq; hominibus de corporum cœleſtium
materia
, numero, ordine, deq́;
motuũ cœleſtium infinita ua
rietate
aperta ac patefacta ſunt, optica ferè aperuit & patefe
cit
:
meteora: miracula in iride una præſertim opticis radijs
diſtincta
ſunt:
falſas opiniones de numero, motu, atq; loco
elementorũ
optica ſolertia deprehendit & conuicit.
In uita
uerò
hominum pleraq;
dæmonum præſtigijs attributa: ut
imagines
in aëre quocũq;
mobiles repræſentare: utlongin-
quo
ſpatio diſiunctum exercitũ uelut ante oculos intueri:

ut
claſſem hoſtium incendio conſumere, opticæ artis ui ac
facultate
omnia efficiuntur:
ut picturam, architecturam, me
chanicam
interea taceam nihil admodum niſi opticã eſſe.

Quamobrem
quòd Alhazenus uetuſtiſsimus & copioſiſsi-
mus
opticæ doctrinæ ſcriptorè tenebris tam diuturnis eru-
tus
, ſqualore, ſitu, puluere abſterſo in publicam lucem pro-
deat
quòd in mathematicas ſcholas ingrediatur:
quòd in-
uenta
ſua publicis ſtudijs communicet, Catharinæ
Mediceæ
in poſteritatem fama gloriaq́;

immortalis
eſto.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index