Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16 2
17 3
18 4
19 5
20 6
21 7
22 8
23 9
24 10
25 11
26 12
27 13
28 14
29 15
30 16
31 17
32 18
33 19
34 20
35 21
36 22
37 23
38 24
39 25
40 26
< >
page |< < (2) of 795 > >|
162PRÆFATIO. bus partes, plurimasque eſſe motuum cauſas ſtatuentibus, in quibus
immediatus
contactus locum non habet:
Gravitatem enim oblerva-
mus
in corporibus illud eſſe attributum univerſale, quo ea, quæ inter ſe
diſtant
, libereque poſita ſunt, ad ſe invicem feruntur ſua ſponte, &

quidem
ad centrum maxime corporeum, quamvis nullum corpus, ab
ullo
mortalium huc usque cognitum, hæc ad ſe mutuo pellat, aut
extrinſecus
percutiendo dirigat.
Cauſam hujus motus vocamus quidem
Gravitatem
, ſed hæc tantum vox eſt, qua prolata &
applicata de-
ſcendentibus
verſus ſe corporibus nihil plus intelligitur de ipſa cauſa
hujus
motus, quam ſi quis nunquam vocem Gravitatis audiviſſet:
Quicunque enim hanc eſſe Legem Naturæ ſtatuit a Deo omnibus in-
fuſam
corporibus, non clarius intelligit, quomodo id principium,
vel
attributum, in corporum interna ſubſtantia ſit poſitum, quomo-
do
ibi comparatum ſit, quam ignorantiſſimus ex plebe.
Sed præter
ea
aliud in nonnullis corporibus obſervatur attributum, quod Elas-
ticitas
vocatur;
hæc cauſa motus aliorum corporum exiſtit, ea pre-
mendo
vel percutiendo, adeoque attingendo corpora:
ſed ipſa ope-
ratur
Elaſticitas absque motu ſibi ab aliis corporibus communicato.

Inſuper
Mens humana, &
aliquid, quadantenus ipſi ſimile, quod in
Animalibus
omnibus reperitur, cauſa motuum plurimorum eſt;
poſt-
quam
enim, omnibus fluidis in corpore placide tantum motis, in
affectus
quis rapitur, hæc omnia vehementius commoventur;
idemque
in
omnibus obtinet brutis, quando paſſionibus aguntur:
nonne mo-
veo
determinato motu ea membra, quæ modo ante quieſcebant?

imo
genero tantundem in iis fere motus, ac deſidero, excitatosque
iterum
ſopio:
quod mens hæc faciat, nullus, qui attendit, poteſt in
dubium
vocare:
nec ad excitandum motum repugnat indoles ejus
ſpiritualis
;
quomodo enim illud Ens Summum, quod totus Spiritus
eſt
, potuiſſet pernices illos motus indere corporibus vaſtæ molis &

orbem
terrarum centies millies, &
ultra, magnitudine ſuperantibus,
quæ
per cæleſtia ſpatia vagantur?
Tandem obſervamus corpora ad
ſe
invicem moveri, &
in mutuos ultro ruere amplexus, non quia ad
ſe
pelluntur a corpore quocunque externo, non a vi Gravitatis, non
a
Mente cogitante, ſed a cauſa alia, quam æque ignoramus, ac
eam
Gravitatis;
hanc tamen inſignire nomine Attractionis nonnullis
placuit
Philoſophis, non quia corpora ad ſe mutuo accederent,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index