Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
21 7
22 8
23 9
24 10
25 11
26 12
27 13
28 14
29 15
30 16
31 17
32 18
33 19
34 20
35 21
36 22
37 23
38 24
39 25
40 26
41 27
42 28
43 29
44 30
45 31
46 32
47 33
48 34
49 35
50 36
< >
page |< < (15) of 795 > >|
2915DEMAGNETE. Magnetem H diſtantias ab N, a quo cum attrahebatur, deprime-
batur
, pereunte ita æquilibrio cum pondere lancis F;
ſed id facile
reſtituebatur
novis leviter &
abſque concuſſione injectis ponduſculis,
quæ
demonſtrabant, quantæ erant vires Magnetum in ſe in illis in-
tervallis
:
Diſtantiæ majores ope circini mere ænei menſurabantur,
in
quibus hoc modo vires attractrices facile eruebam, ſed pergens
ad
eas quoque in minoribus intervallis adnotandas, nimis difficile
obſervatu
erat punctum æquilibrii, cum pondere F nondum ſatis
gravi
, Magnes H propius accedebat ad N, pondere autem injecto
paulum
graviori, nimium attollebatur Magnes H:
huic incommodo
obviam
ivi ſumendo lamellas æneas L L, vel in Fig 3.
S. S. S,
quarum
latitudo inter ſe diſcrepabat {1/12} pollicis, ejusmodi 12 præpa-
ravi
, deinde alias quarum craſſities erat {1/24} tum {1/36}, &
{1/48} pollicis: Impo-
ſita
igitur aliqua lamella LL polo Magnetis NO, firmatoque in crena
capitis
lignei K, demiſſus fuit Magnes ſuperior, donec lamellam ſuo
attingebat
polo, atque examinis apex relpondebat pinnullæ V, quo
modo
verum Magnetum intervallum dabatur, tum injecta fuerunt
Lanci
F ponduscula, quæ erant grana Medica, donec vi At-
tractrice
ſuperata Magnes H elevabatur:
ne fallerer, bis ſemper re-
petii
tentamen, prudentiſſime lanci immittendo &
ſingulatim pon-
duſcula
, quod ſi enim ex majori altitudine aliquod in eam incide-
rit
, aut duo ſimul, avellitur Magnes H citius quam oportebat, ne-
que
vera attractio in data diſtantia obtinetur:
Inſuper dies elegi,
quibus
experimenta capiebam, ſerenos, ſilentibus ventis;
quoties-
cunque
enim ventis agitatur Atmosphæra aëria, nunquam mobiliſſi-
ma
noſtra Libra quieſcit, neque æquilibrium obſervari poteſt, etiam-
ſi
in camera undique clauſa ſuſpendatur, Aer enim externus ſemper
cum
eo, internas ædium partes occupante, communicat motum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index