7MONITUM
CUm primùm ad hæc Elementa conſcribenda
animum applicarem, hoc mihi fuit propo-
ſitum, ut auditores, quæ fuſius explicata au-
diviſſent, & demonſtrata vidiſſent, illa
facile in memoriam revocare poſſent. Etiam, ut le-
ctoribus, quibus prima tantum Geometriæ elementa
nota eſſent, ideam darem Philoſophiæ Naturalis Ma-
thematicâ Methodo tractatæ. Cùmque, ut tironibus
præcipuè liber hicce utilis eſſet, difficiliora omnia in-
tacta relinquerem, ſæpe propoſitiones indicavi, de
quibus tantum monui, has à Geometris probari.

Ut autem ſecunda hæc editio, &
lectoribus magis
in Mathematicis verſatis, uſui eſſet, propoſitiones ta-
les omnes, in capite quocunque indicatas, Mathema-
ticè demonſtratas in ſcholiis, capitibus ſubjunctis, adje-
ci. Et ne hæc lectores alios turbarent, ipſa minore
charactere imprimi curavi. Omnia tamen ita diſpo-
ſui, ut illa ſola, quæ majore charactere edita ſunt,
ſeparatum quaſi opus conſtituant.