Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 824 > >|
8MONITUM hujus tabulis exhibentur, & Experimenta, ipſorum-
que ſucceſſus, in hac majori cum curâ exponuntur.
Novam etiam noſtram Percuſſionis Theoriam, quæ
LEIBNITZIANAM, quam &
HUGENIANAM
dicere auſim, de viribus inſitis doctrinam pro funda-
mento habet, hîc plenius explicatam, noviſque variis
experimentis fulcitam, &
illuſtratam tradimus.
Non animus unquam mihi fuit, nec adhucdum eſt,
cum ullo, utcunque provocatus, in arenam deſcen-
dere, ut de veritate contendam.
Quod mihi verum vi-
detur, hoc, ubi datur occaſio, pro viribus defendo;
& in
his ut, quantum poſſem, omnem contentionis ſpeciem re-
moverem, argumenta, quibus memoratæ Theoriæ inniti
mihi videntur, ita proponere conatus ſum, ut reſpon-
ſa ad difficultates inde facile deduci queant, paucaſque
tantum directe ſolvere ſuſcepi:
lectorique dijudican-
dum relinquo, an non Virium, Percuſſionum, ut &

Reſiſtentiarum, Retardationumque, corporum in flui-
dis motorum, Theoriæ cum Phænomenis, &
inter ſe,
quàm exactiſſime conveniant.
Noſtro labore quiſque pro arbitrio utatur, & ne
nos ad reſpondendum objectionibus, quæ proponi pote-
runt, devinctos credat.
Quamdiu illa pro veris habebimus
quæ ſcripſimus, nos jure ſilere poſſe perſuaſum habe-
mus.
Quamvis in multis, quæ ſpectant memoratas Theori-
as, à NEWTONIAN Areceſſerim ſententia, non tamen
titulum Introductionis ad Philoſophiam Newtonia-
nam ſervare, &
huic ſecundæ editioni ipſum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index