Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur, 1581
declinationem, aut inclinationem quodlibet horologium conſtructum eſſe videatur, & quæratio ſit cu- iuslibet horologij, pro cuiusuis ſtyli magnitudine, aut amplificandi, aut etiam minuendi. Quintus do- cet, qua via ac ratione tabulæ quædam compenantur, quibus poſtea facilinegotio horologia deſcriban- tur. Sextus Ptolemæi Analemma explicat, item{q́ue} Federici Commandini de horologiorum deſcriptin- ne opus: ex quo conſtat, Analemmatis vſum (ni fallor) multo latius patere, quam ſit à Ptolemæo li- terarum monumentis traditum. Addoetiam faciliorem viam in declinantibus, inclinatis{q́ue} horologijs, quam quæ à Commandino monſtrata eſt. Quid præterea tenendum ſit, vtabHorizontalihorologio al- terum inpariete, cuius tamennota ſit declinatio, ad quamcunque ſtyli magnitudinem deſcribatur. Septimo paucis repetuntur præcipuæ horarum deſcriptiones, dequibus ſecundo & tertiolibroeſt diſpu- tatum; neque tamen demonſtrationes additæ ſunt, vt qui in Geometricis demonſtrationibus non ſunt admodum verſati, quoduis horologium, ſine demonſtr ationum interiectione aut mora, formarenondif- ficile poſſint. Octauus denique liber de vniuerſalibus quibuſdam horologijs, quę ad omnes poli altitudi- nes accommodantur, agit, & de alijs etiam nonnullis, quæ circumferri poſſint, & invnaſolapolialtitu- dine vſum habeant, vt quæque nobis magis ex vſu eſſe videbuntur. Atque ita, quicquid Gnomonices eſt proprium, id omne complecti hiſce libris octo ita digeſtis, niſime valde fallit animus, videor. Quod autem pleriſque propoſitionibus ſcholia adiecta ſunt, id eo conſilio factum eſt, vtvelin illis, quæ ad pla- nius intelligendam propoſitionis demonſtrationem pertinent, explicarentur, vel alys vijs eadem, quæ in propoſitionibus demonſtrata ſunt, perueſtigarentur, vel denique noui aliquid, abinſtitutonon abhorrens, proponeretur. Nam ſi omnia in propoſitiones conieciſſem, moleſtia lectorem ipſa longitudine affeciſ- ſem. In demonſtrationibus ex Euclide, & in eum ſcholijs, ſecundum noſtram editionem, ex Apollonio Pergæode conicis elementis ſecundum editionem Federici Commandini, & ex Theodoſio de elementis ſphæricis ſecundum etiam noſtram editionem, testimonia proferemus. Afferam etiam Ioannis de Regio- monte libros de triangulis, aut Gebrum Hiſpalenſem Arabem de triangulis ſphæricis, aut noſtra triang@- la ſphærica, quæ cum Theodoſio, & cum tractatione ac tabula de ſinubus in volumen vnum vniuerſæ Aſtronomiæ perneceſſarium coniecta breui prodibunt. Itaque qui rebus hiſce non diligenter oper am dederit, nonestcurin hac Gnomonica demonſtrationes noſtras ſeintelligerepoſſe confidat: quanquam etiam rerum omnium deſcriptionẽ ita doceo, vt quilibet etiam omnium demonſtrationum rudis, quidta- meninagendoobſeruare debeat, per ſeſe percipere valeat. Illud quoque lectorem admonitum velim, omnia horologia in hac Gnomonica efficta eſſead almæ Vrbis Romæ latitudinem, etſi præcepta ipſa ſunt cuiuis polialtitudini, aut latitudiniloci communia. In ſecundi etiam & tertij libri ſeholijs, ac to- to ſeptimo doceo, quo pacto ex cuiuſcunque dati ſtyli magnitudine, cuius etiam locus in horologij plano aſſignetur, horologia deſcribantur, quod anteme nemo vnquàm (quod ego quidem ſciam) præſtitit, cum plerique omnes horologia ante depingant, quàm ſtyli magnitudinem determinent. Vnus quidem certe Federicus Commandinus idem facit, ſed & Analemmatis via, neque earatione, quam plerique eorum, quihorologia deſcribunt, communiter tenent. Neque verò illud dicere prętermittam, conatum mein- uſitata quoque ratione, ex noua quadam cylindri via, horas deſcribere in quocunque plano, quæipſa via (auſim dicere) inter omnes ſolaeſt, per quam horæ omnes, & horarum partes commode pingantur, vtli- bro ſecundo & tertio videbitur. Quamobrem ſi hoc inopere lumen aliquod ita nobilis, iucundæ ſcien tiæ ſtudioſis attulero, bonorum omnium auctori Deo acceptum referri volo. Quod ſi magnis aliorum ingenijs minus cumulate ſatisfecero, quàm aut oportuiſſet, aut voluiſſem, cum ingenij mei tenuitati, tum reidifficultati adſcribendum duco, quippe cum in pleriſque neminem habuerim ducem, quem ſequi aliqua ratione poſſem, & demonſtr ationes ferè omnes nuper à me excogitatę fuerint, vtfacile exiſtimabit, quiſ- quis noſtram hanc Gnomonicen cum aliorum horolograpijs conferre voluerit. Arbitror tamename ita viam hac inre patefactam eſſe, vtfacile ſit vnicuique, etiamſi mediocriter in demonstrationibus Geometricis intelligat, ſuapte ſponte progredi, & extremam huic ſcientiæ manum, & tanquam fasti- gium operi inchoato imponere.