Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 677 > >|

STEPHANO POLONIAE
REGI POTENTISSIMO,
MAGNOQ. LITHVANIAE DVCI, ETC.

CHRISTOPHORVS CLAVIVS SOCIET AT IS IESV
PERPETVAM FELICITATEM.

Figure: /permanent/library/MXTKM8TF/figures/0007-01 not scanned
[Figure 1]
QVOD meum hoc opus de Gnomonica tibi
potiſſimum dicare conſtituerim, Rex poten-
tiſſime, non dubito, quin aliqui minus pro-
bent.
Neque enim, inquient, Regem publi-
cis rebus gerendis intentum, &
multo minus
hoc tempore grauiſſimi belli curis occupa-
tum hæc priuatorum hominum ſtudia dece-
re.
Ego vero longealio, ac meliore, ni fal-
lor, iudicio, quàm illi, neque vlli magis hoc
munus, quàm Regi, neque Regum vlli potius, quàm tibi, neque vllo
commodius, quàm hoc tempore, conuenire ſtartui.
Nam Regem qui-
dem, quemadmodum vtraque negocia, pacis ac belli, procurare, ita
quæ vtroque tempore vigent, amplecti ſtudia, ac promouere par eſt.
Tibi vero, qui vtraque gloria ita flores, vt ad militarem peritiam, qua
excellis, hanc etiam laudem adiunxeris, quòd hominibus literatis ita
faues, vt foueas mirifice ſtudia ipſa literarum, ita diſciplinas omnes co-
lis, non modo vt ingenium, ſed ipſas etiam excolas, æquum eſt, vt
quemadmodum deuictarum vrbium atque arcium claues tuæ virtutis
argumenta deferuntur, ſic eriam deuinctorum hominum lucubratio-
nes ac labores offerantur, monumenta nonnulla doctrinæ tuæ.
De-
nique hoc belli tempore nihilà tuis negotijs abhorrere videtur, ſi ha-
beas, vnde tibi detur occaſio recordandi, quanta ſit habenda ratio in
bello temporum &
horarum, quanti referat ſuo quidque tempore ac
loco exequi, ſuis quæq́;
horis peragere: ſitq́; tibi frequenter ob oculos,
motum illum Solis, quo tempora metimur, atque diſtinguimus, nun-
quam intermitti, perpetuam eſſe temporis fugam, quod ſemel elapſum
eſt, redire nunquam, minimo momento magnas plerunque rerum in-
clinationes fieri.
Ex quorum obſeruatione manauit, opinor, diuinum
illud Alexandri magni conſilium, μηδὲν ἀναβαλλόμενος, quo vno id con-
ſecutus eſſe dicitur diligentiſſimus Imperator, prope vt plures victorias
reportarit, quàm pugnas inierit, plura bella confecerit, quàm prælia
commiſerit, plures vrbes ceperit, quàm tentarit, plures hoſtes fuderit,
quàm nouerit, plura loca occuparit, quàm obierit.
Quo te vti conſilio
&
felicitas haud multò minor, & virtus certe maior, quàm illius, tua

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index