Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 677 > >|

IN GNOMONICEN
PR AE FATIO.

Figure: /permanent/library/MXTKM8TF/figures/0009-01 not scanned
[Figure 3]
INTER artes ac diſciplinas omnes, quas rerum auctor Deus, tanquam in-
finitæ ſuæ ſapientiæ, potentiæ ac maieſtatis argumenta quædam hominum ge-
neri communicauit, non in poſtremis cenſendæ videntur eæ, quas veteres
Philoſophi Mathematicas appellarunt.
Cum enim ipſæ ſint ita exploratæ,
vt nihil probabile admittant, ſed illuſtribus omnia argumentis, neceſſarijs{q́ue}
demonſtrent, &
homines ipſos, id quod inter cæteros etiam Ptolemæus agno-
uit ac profeſſus eſt, ad Dei bonitatem indagandam diligendamq́, alliciunt, &

noſtram omnium mentem à fluxarum caducarum{q́ue} rerum cupiditate auocan-
tes ſuadent, vt eam tantum in æterni, atque eiuſdem conſtantis boni amore
defigamus.
Quod ipſum ſi commune eſt Mathematicis omnibus diſciplinis, quanto id erit magis Aſtro-
nomiæ proprium, quæ conſiderat cæleſtes illos orbes, quos Dei manus mir abili artificio ar chitectata eſt,
quorum tanta eſt in motu conſtantia, tanta etiam æqualitas, etiamſi nonnihil inter eos diſparile eſſe
videatur, vt fieri non poſſit, quin qui de his attente cogitet, eorum natura motuque perſpecto, ad ſum-
mum illorum motorem admir andum ſuſpiciendumque rapiatur.
Et vero laudari Aſtronomia pro digni-
tate non poteſt, cum proponat videndam orbium cæleſtium magnitudinem, constantiſſimum Solis mo-
tum, varium eundemque certum Lunæ, ac reliquorum ſiderum curſum, eorum mutuum, &
cum Sole
congreſſum, ortum obitumque ſtellarum, earum collocationes, progreſſiones, inſtitiones, numerum,
amplitudinem, atque à terris diſtantiam.
Mitto illud, (quod eſt multo maximum) vnam Aſtronomiam
eſſe, quæ Solis, Lunæque defectiones pronunciet, quamquam nullum certum ſit defectionis vnius ab al-
tera interuallum, id quod experientia ipſa demonſtrat.
Aſtronomi autem etſi non varijs modo litera-
rum monumentis tam admir abilem cælestium &
corporum, & motuum doctrinam aliqua ex parte
hominibus tradere conati ſunt, verum etiam diuina propemodum ingenij abundantia multa instrumen-
ta inuenerunt, in quibus, tamquam in ſpeculo, cæleſtium motuum multitudinem ac varietatem
inſpicere liceret, nullum tamen ex eorum numero ſimplicius excuderunt, nullumque parabilius,
quam horologium id, quod Græci σ@ιοθηρικὸν, Latini, Solarium dicunt, in quo horæ in Sole inſpiciuntur;
cuius ea natura eſt, vt in Sole poſitum, ex radij vnius, ſiue ſtyli vmbra, omnem motum poſitumque cæ-
li, quamuis varium, præcipue autem Solis, cernendũ præbeat.
In hoc enim, ſi modo illuminetur à Sole,
quota ſit hora quolibet anni tempore apparet, quam ex duodecim ſigniferi or bis, qui græce ζοιακὸς dici-
tur, partibus Solipſe, quam cęli domum, quem Verticalem &
Horizontis parallelum obtineat, ecquod
ſupra Horizontem ſignum oriri, aut occidere incipiat, cuilibet horæ quota in cæteris terrę partibus re-
ſpondeat, cuius loci Meridianum Sol quauis hora poſſideat.
Iam vero ſcientia, quæ in hac vnius inſtru-
menti ar chitectura verſatur, ὰπὸ τοῦ γνώμονος quem ſtylum, ſiue radium Latini dixerunt, γνομικὴ dicta
eſt, quam magnam afferre admirationem conſiderãtibus testatur Vitruuius, cũ doceat, in quodnam pun-
ctũ cuiusuis plani gnomonis vmbra qualibet hora incidat, qualẽ lineã totos dies, rectãne, an in orbẽ, aut
ſectionẽ aliquam conicã deſcribat, &
reliquaid genus. Porro hac de ſcientia ita admir abili, etſi complu
res tum ex veteribus, tũ etiã ex recẽtioribus, multa ſcripſerunt, eorũ tamen nemo, meo quidem iudicio,
(quod nemini obtrectandi cauſa dico) eam omni ex parte perſecut us videtur.
Aut enim nudam praxim
tradunt, quaratione confici horologia poſſint, nullam ad ea præcepta demonſtr ationem adhibentes, vt
recentiores fere omnes;
qua exre errores admittunt minime ferendos, vt ex Orontij Finæi de horologijs
commentario conſtat:
aut ſi qui conati ſunt ea præcepta demonſtrationum ponderibus examinare, id ita
breuiter, atque adeo obſcurè faciunt, vt vix vlla ex eorum lucubr ationibus vtilitas per cipi poſſit.
Quod
cũ nõnulli magnis homines ingenijs apud me quererentur, rogarentque, vt nõnihil operæ at q;
induſtriæ in
ita eleganti, ſuaui, atque etiam ad tot res vtili Gnomonices ſcientia collocarem, multum studij ac tem
poris poſui, vt hoſce libros conſcriberem:
in quibus illud laboro, vt non ſolum, quaratione cuiuſcunque
generis horæ in qualibet plana ſuperficie deſcribantur, verum etiam alia multa, quæ ad Solis cæli{q́ue} mo-
tum pertinent, quanta maxima fieri potuit perſpicuit ate demonſtrem.
Opus ipſum octo libris totum con
cluſi.
Primo demonſtrantur problemata varia ac theoremata, quæ pertinent ad Analemma, ad co-
nicas ſectiones, ad horarios circulos, ad communes linearum horariarum interſectiones, ad planorum
declinationes &
inclinationes, & ad cætera huiuſmodi. Altero, quæ ſit Horizont alium, Vertica-
lium, Meridianorum, Polarium, &
Aequinoctialium horologiorum ratio deſcribendorum. Tertio,
quomodo pingi horologia poſſint, quæ vel à Verticali primario, aut ab Horizonte declinant, vel incli-
nantur ad Horizontem, vel ſimul &
declinant à Verticali, & ad Horizontem inclinantur. Quartus
agit de horologijs in ſphærarecta, &
obliquiſſima, quæ polum pro capitis vertice habet; illud etiam ex-
@licat, qua arte ſtylus in ſuo ipſius loco collocetur, quæ ſit ars intelligendi, ad quam poli altitudinẽ, aut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index