2412
etiam centrum grauitatis differẽtiæ conoideorum ſic
ſecabit B D, in L, vt B L, ſit tripla L D. Imo cum
traiecto quolibet plano H O, parallelo A C, pars
differentiæ conoideorum contenta inter plana H O,
A C, ſit proportionaliter analoga cum parte diffe-
rentiæ conorum contenta inter eadem plana; & cum
in illo lib. 4. pluribus modis ſit aſſignatum centrum
grauitatis prædictæ partis differentiæ conorum, quia
centrum grauitatis illius ſic diuidit L D, ſicuti ip-
ſam diuidit centrum grauitatis fruſtorum conorum
E M N F, A P R C, vt conſideranti patebit: ſequi-
tur etiam pluribus modis haberi centrum grauitatis
differentiæ conoideorum contentæ inter plana H O,
A C. Notetur etiam nos in hoc opere citaturos eſ-
ſe antecedentia huius operis, & propoſ. librorum
noſtrorum de infinitis parabolis. Dum ergo citabi-
mus propoſ. huius operis, dicemus, ex tali propoſit.
vel ex ſchol. talis propoſit. Dum vero citabimus li-
bros de infinitis parabolis, dicemus ex prop. talilibri
talis. v. g. ex propoſ. 4. lib. 3. intelligendo ſemper
noſtri operis.