Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of contents

< >
< >
page |< < (13) of 393 > >|
20613
Lect. II.
VArios, quibus productæ concipiantur magnitudines aggreſſi mo-
dos
conſiderare, primum &
præcipuum attingere cæpimus illum,
qui
motu peragitur locali.
Cùm verò ſoleant _Matbematici_ diverſi-
modos
, è quibus aliæ ac aliæ magnitudines reſultant, motus adſumere
ceu
poſſibiles, duos ad fontes digitum intendimus, è quibus iſtæ mo-
tuum
differentiæ ſcaturiunt, modum lationis ipſum, &
quantita-
tem
vis motivæ;
quorum poſteriopem haud ita clarum & apertum
nuperrimè
conati ſumus recludere, limpidúmque reddere.
Jam diffe-
rentias
quas aſſumunt ipſas proſequemur, &
quo pacto generationi mag-
nitudinum
inſervire poſſunt oſtendemus.
Lationis modum ſpectando
generantur
magnitudines vel per motus ſimplices, vel per motus com-
poſitos
, vel ex concurſu motuum (nam compoſitionem à concurſu
diſtinguo
, quæ tamen à nonnullis confunduntur.)
De ſimplicium
motuum
hypotheſibus, ac effectis primò videamus.
Simplicium mo-
tuum
duo genera ſunt, ρο@, &
{πο}{ρι}φο@, progreſſio, & circum-
latio
.
Sub progreſſivo motu comprehenditur motus omnis, qui nul-
lum
fixum locum (loci nomine quamvis magnitudinem, etiam pun-
ctum
adnumerans, intelligo,) reſpicit, cui velut innectitur, ac affigi-
tur
;
ſeu directus iſte motus ſit, ſeu reflexus, ſeu refractus; ſive
callem
certum perſequatur, ſive inconſtanter deſultet, divagetur,
exorbitet
.
Quia vero penitus irregularium in arte nulla ratio poteſt
haberi
, ſufficit _Matbematicis_ ſupponere magnitudinem quamcunque
progredi
poſſe juxta deſignatam quamlibet orbitam;
ut _v. g._ Quod
punctum
_in linea recta, circulari, elliptica, ſpirali, vel alia quavis_
_præſtituta
queat incedere._
Verùm præcipuæ, hoc eſt maximi, fre-
quentiſſimíque
pro magnitudinibus efformandis usûs, circa hujuſmodi
motus
quas _Mathematici_ præſtruunt hypotheſes, ſunt :
Quôd
punctum
à præfixo termino in linea recta quouſque libuerit adſignare
directè
progredi queat, quali motu perſpicuum eſt lineam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index