Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19 (1)
20
20 (2)
< >
page |< < of 393 > >|
13
_Benigne Lector_,
MInimè
tibi deſtinatum boc quicquid est opellæ,
ſtatim
ipſe, modò digneris inſpicere, multis ab
indiciis
deprebendes;
nec tamen ut juris id
tui
fieret, defuerunt auctores.
quibus tandem,
animo
certè trepidans atque renitens, idcircò
præſertim
obſequutus ſum, quoniam in boc, quod ipſe primus
obiêrim
, munus ſucc@ſſuris exemplo præire rem literariam;
ſi minùs effectu, ſaltem conatu promovendi, non inboneſta,
nec
ab officio meo aliena videbatur ambitio.
acceſſit tenuis ſpes
ineſſe
bonæ frugis non-nibil, quod &
aliquatenus tibi proſit,
nec
omnino diſpliceat.
Memineris autem obteſtor qui in bis
literis
provectior es, quale ſcriptum attrectas;
non utique
tibi
ſoli elaboratum;
non ſponte productum; non diuturnà
meditatione
ſubactos exbibens feriantis ingenii conceptus;
at
Lectiones
Scholaſticas;
primùm officii neceſſitate expreſſas;
tum
ſubinde properantiùs effuſas, ut abſolveretur penſum, ac
bora
deflueret;
demùm ad promiſcui literarii populi inſtructi-
onem
comparatas, cujus intererat complura (qualia tibi vide-
buntur
) leviora non prætermitti;
ut fruſtrà futurus ſis (id
quod
te monitum oportuit, multùm expectando tibi pariter
obſis
, ac mibi) accuratum bic quicquam, affabrè poſitum, aut
concinnè
digestum ſperans.
Enimverò, quò tibi ſatisface-
rem
, expediret ſcio multa detruncare, meliora ſubstituere,
pleraque
tranſponere, omnia adincudem limámque revocare;

quæ
tamen adniti, nec stomacbi mei, nec otii fuit;
ſed nec
facultatis
exequi.
in puris itaque naturalibus (quod aiunt)
&
prout nata ſunt emittere malui; quàm operosè lambendo
aliam
in formam, nec ipſam placituram refingere.
quinimò
poſtquam
edendi propoſitum inii, ſeu faſtidio correptus ſeu no-
vandi
ſubiturum ſtudium fugitans, quidem borum mag-
nam
partem relegere ſuſtinui;
verùm, quod tenellæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index