Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
21 3
22 4
23 5
24 6
25 7
26 8
27 9
28 10
29 11
30 12
31 13
32 14
33 15
34 16
35 17
36 18
37 19
38 20
39 21
40 22
41 23
42 24
43 25
44 26
45 27
46 28
47 29
48 30
49 31
50 32
< >
page |< < (4) of 393 > >|
VI. Cùm itáque lux in viſione peragenda, diverſiſque procreandis
apparentiis
ità quaſi paginam utramque faciat;
Et reverà præter illam
nil
aliud ſenſum ingredi, vel commovere videatur;
de illa primo diſpi-
ciendum
venit.
Et ejuſce quidem de natura à Phyſicis magnoperè
deſceptatur
;
an puta ſit corporea quædam ſubſtantia, an qualitas; an
actio
tantùm, aut motus quidam;
de productione quoque conſequen-
tèr
ejuſdem, &
propagatione diſquiritur, utrùm continuo per medium
tranſitu
, vel medii duntaxat impulſu, vel ſuâ ipſius multiplicatione
quâdam
huc propagetur;
quales ego quæſtiones curioſè non eventilabo.
Quod iſtam ſaltem ſententiam attinet, quæ lucem accidentium claſſi
accenſet
;
quando veris corporeis effectibus quales ſunt rectâ progredi,
repercnti
, refringi, calorem excitare, ſenſum afficere) veræ ſubliſten-
tes
cauſæ, veri locales motus aſſignari debeant;
neque quomodò meræ
qualitati
, vel accidenti cuipiam iſta competant intelligere mihi datum
ſit
;
quinetiam quo ſeſe pacto multiplicare valeat, id genus entium,
quâ
ratione vim ullam exerere, cùm è cordatioribus &
rerum intima
perſerutantibus
Philoſophis haud pauci ſe parùm capere profiteantur;

eam
haud dubitem hîc miſſam facere.
Verùm an corporeæ quædam
άπόῤῥοι
{αι}, de lucidi corporis viſceribus emanantes, totúmque nobis &

ipſi
interjectum ſpatium quàm perniciſſimè tranſcurrentes lucem con-
ſtituant
;
vel an illa potius nihil ſit aliud quàm ipſius lucentis actio,
contigua
ſibi corpora prementis ac impellentis, iíſque mediantibus
alia
, quæ adjacent;
tum & horum interceſſu rurſus alia proximè

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index