Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
21 3
22 4
23 5
24 6
25 7
26 8
27 9
28 10
29 11
30 12
31 13
32 14
33 15
34 16
35 17
36 18
37 19
38 20
39 21
40 22
41 23
42 24
43 25
44 26
45 27
46 28
47 29
48 30
49 31
50 32
< >
page |< < (9) of 393 > >|
279 deprehendi. Quod ſanè mihi tam verum apparet, ut non dubitem
hancipſam
hypotheſin ad omnimodos incurſus extendere;
ſeu genera-
tim
effari, quod pulſus omnis &
motus, utcunque medio culibet im-
pingens
, directè (per ſe nimirum, propriè, diſtinctéque rem eſti-
mando
) continuatur, aut prorſum aut retrorſum.
Scilicet, exempli
cauſà
ſi duo baculi A B Y Z, C D Y Z in idem medium E F (illud
perpendiculariter
, hoc obliquè) uniformi quâdam preſſione vel impe-
tu
adigantur, exiſtimo medii ceſſione vel reſiſtentiâ totam (quâ bacu-
lus
obliquus fertur, aut medium impellit) vim æquè rectâ ſemità an-
trorſum
verſus I K, vel retrò verſus C D derivari, ac perpendicularis
ipſius
impetus in G H progreditur, aut regreditur in A B.
Quod
enim
nonnulli putant medii ſuperficiem baculi perpendicularis tenden-
tiæ
magìs opponi, quam obliqui, proindéque perpendicularis impul-
ſum
rectà continuari, ſed obliquum alio detorqueri;
vel aſſertionem
ipſam
non agnoſco, vel non admitto conſequentiam.
Enimverò ſi per
illud
opponi nil aliud volunt quàm realiter objici, ſeu obſtare recta
pergenti
, non minùs eo modo ſuperſicies E F opponitur baculo C D,
11Fig. 1. quàm ipſi A B;
rectum enim ejus progreſſum pariter intercipit, im-
pedit
, demutat.
Verùm ſi quam aliam neſcio quam imaginariam op-
poſitionem
intelligunt, nihil video quod huc faciat indè conſectari.
Proſectò rem abſtractè, nec ut accidentarium quid immiſceamus, ex-
pendendo
, nihil attinet ullam medii partem conſiderare præter illam,
ad
quam corpus progrediens aut propellens ei occurrit;
hæc enim ſola
reſiſtendo
quicquam efficit, aut cedendo.
Quare per rectam D Z pro-
gredienti
impulſui ſolum punctum Z opponitur;
perindéque fuerit
qualem
reliqua medii ſuperficies obtinere ſitum concipiatur.
Punctum
autem
Z æquè pulſui venienti à D perrectam D Z, atque tendenti per
rectam
Z K verſus K contrariatur, ac ei qui à B per B Z procedens iter
affectat
per Z H verſus H.
Idémque de reliquis medii punctis intelligi
par
eſt, quibus uterque baculus ipſum contingit, aut ei applicatur.

Itaque
reverà par utriuſque pulſùs quoad oppoſitionem eſt ratio;
ſimi-
líſque
proinde utrobique reſultabit effectus;
pulſumnempe recto tra-
mite
vel tranſmittere, vel rejicere.
Verùm longè ſecus eveniet, ſi ba-
culum
alterum obliquum, ſeu P D Y Q, cum ipſo A B Y Z confera-
mus
Etenim ſuperſicies E F baculi A B Y Z motui, vel impulſui
magìs
opponitur, aut obſiſtit, quàm motui vel impulſui baculi P D Y Q.

Quoniam
illi toti cum tota ſui parte Y Z, huic vero tantum ex parte Y
renititur
.
è qua diſcrepantia neceſſariò diſpar effectus conſequetur, ut
nimirum
pulſùs aut motûs directio mutetur.
Quod diſcrimen lu-
bentius
adnoto, quoniam hoc arbitror modo (vel adſimili) lucis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index