Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
21 3
22 4
23 5
24 6
25 7
26 8
27 9
28 10
29 11
30 12
31 13
32 14
33 15
34 16
35 17
36 18
37 19
38 20
39 21
40 22
41 23
42 24
43 25
44 26
45 27
46 28
47 29
48 30
49 31
50 32
< >
page |< < (11) of 393 > >|
2911 quæ circa radiorum inflectionem primitùs obveniunt) exiſtimo peten-
dam
, quod lucis radius non mera ſit linea, verùm dimenſionibus om-
nimodis
præditum corpus;
utpote (juxta quæ præmonuimus) cylin-
dricum
aut priſmaticum, pro figura corpuſculi, a quo oritur.
Sup-
ponatur
, aliquatenus illuſtrandi propoſiti ergò, Parallelepipedum
11Fig. 3. ABCDEFGH lucis radium obliquè ſpeculo incurrentem repræ-
ſentare
;
cujus latus B F applicetur ſpeculo, dum interea reliquum
ejus
ſupra ſpeculi planum elevatur.
Impedietur ergò Parallelogramum
ABFE
, recta procedat;
indè continget rectam BF aliquò ſupra
dictum
planum reſilire.
Verùm in allas ſaltem partes fiet hæc refle-
ctio
, ſecundum quas rectus radii progreſſus, quoad ejus fieri poteſt,
quàm
minimè pervertetur.
Cùm enim is rectiſſimum curſum affectet,
eum
(ex indole certa, perpetuáque lege naturæ) ſi perfectè nequit,
at
tamen ut proximè conſequetur.
Itaque cùm inter plana latera
ABDC
, EFHG ſibimet oppoſita curſus ejus anteà dirigeretur, &

objecta
ſuperficies nihil jam obſtet, quo minùs inter eadem plana, ta-
metſi
ſurſum excuſſus, progrediatur, admodum liquet etiamnum inter
illa
ſemitam ejus contineri;
locumque ſeu plagam reflexionis eatenus
haud
perperam determinari.
Cæterùm eſt planum ABDC, eíque
oppoſitum
EFGH ſpeculi plano rectum;
quia Parallelepipedum
rectum
ponitur, &
ideò lateralisrecta B F in ſpeculi plano exiſtens,
planis
ABDC, EFHG recta.
Quocircà ſitotum hoc Paralleledipedum
ob
exilitatem ſuam, aut Mathematicæ computationis gratiâ, pro recta
quaſi
linea cenſeatur, erit pariter &
reflexus radius etiam linea recta;
nec non uterque continebitur in ſuperficie ad ſpeculi planum recta.
Non
diſſimili ratiocinio, ſi radius cylindri recti figura præditus admit-
tatur
(qualis nimirum à corpore procurrente, vel impulſo producetur,
id
ſi Sphæricum fuerit) etiam radius in ſuperficie plano ſpeculi recta
reflectionem
oſtendetur ſubire.
Speculi quippe plano rectus incidat
cylindrus
ABDC;
cujus baſes AMCN, BODP, axis XZ;
22Fig. 4. ità ſcilicet, ut baſis BODP ſpeculi planum contingat in B;
reli-
quum
ejus corpus (prout in figura depictum exhibetur) obliquè ſur-
gens
ſupra planum emineat.
Baſis autem diametri B D, P O ſeſe nor-
maliter
ſecent;
ac per ipſam P O, & axem ductum planum efficiat in
cylindro
Parallelogrammum P O M N.
Si jam per hujuſce latera
MO
, NP ducta concipiantur duo plana axi parallela, cylindrúmque
contingentia
, liquebit (ex antedictis cauſis pariter applicatis) totius
cylindri
ductum inter hæc duo plana comprehendi, radiique reflecti-
onem
inter ipſa definiri.
Sunt autem hæc plana ſpeculi plano recta.
Sit enim recta G B H communis ſectio circnli B O D P,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index