Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of contents

< >
< >
page |< < (105) of 393 > >|
_Exemp. 1. Proponatur Superficies plana medii refringentis den-_
11Fig. 169. _ſioris (aquæ ſi placet, aut vitri) objectum continentis,_ veluti Super-
ficies
a recta MN repræſentata.
& ab oculi centro O prodeant utcun-
que
duo radii OM, ON;
qui in MF, NG refringantur; inter
hos
jam deſignetur objectum FAG (ab axe OA biſectum) hujus è
medio
FGMN ſpectati ſpecies (vel apparentia) alicubi conſiſtet
inter
rectas OM, ON, veluti puta ad φαγ.
cùm autem (ut ex hu-
juſce
ſuperficiei natura, communíque refractionum lege palàm eſt)
ſit
angulus φ O γ major angulo FOG;
hæc objecti ſpeciem ampli-
ficat
inflectio.
item cùm puncta (ſibi reſpondentia) F, φ; & G, γ ad
eaſdem
reſpectivè partes jaceant, ab eadem objecti poſito non immu-
tatur
.
quòd ſi punctorum φ, α, γ poſitio juxta ſuperiorem doctrinam
ſtrictiùs
exquiratur, de totius imaginis φαγ figurâ diſtantiâque
ſatìs
accuratum feretur judicium.
_Exemp. II. Proponatur corpus denſum_ PMNQ, _Superficiebus_
22Fig. 170. _planis parallelis_ (MN, PQ) _comprehenſum;_
& ab oculi centro O
prodeuntes
radii OM, ON ad ſuperficiem MN refringantur in MP,
NQ
;
horum verò ad Superficiem PQ refracti ſint PF, QG (qui,
propter
incidentias (ad M, P, &
N, Q) pares, ipſis OM, ON
æquidiſtabunt
) inter PF, QG ſtatuatur objectum FAG, cujus ſit
imago
φ α γ;
tum verò manifeſtum eſt hìc ſe rem ſimiliter habere ac
in
Exemplo præcedenti.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index