Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of contents

< >
< >
page |< < (126) of 393 > >|
144126 ticas apparens, ab intervallo longiſſimè diſſito, (quod & maximum
ſenſibile
quodvis intervallum quodammodò exſuperet) apparere.
cùm enim quò radiis minùs divergentibus attingitur objectum,
(ſecluſis utique prænotionibus, &
præjudiciis) longiùs abeſſe ſentia-
tur
;
& quod parallelos ad oculum radios projicit, remotiſſimè poſi-
tum
æſtimetur;
exigere ratio videtur, ut quod convergentibus radiis
apprehenditur
, adhuc magìs, ſi ſieri poſſet, quoad apparentiam
elongetur
.
quin & circa caſum hunc generatim inquiri poſſit, quidnam
omninò
ſit, quod apparentem puncti A locum determinet, faciátque
quòd
conſtanti ratione nunc propius, nunc remotius appareat;
cui
itidem
dubio nihil quicquam ex hactenus dictorum _Analogia_ reſpon-
deri
poſſe videtur, niſi debere punctum A perpetuò longiſſimè ſemo-
tum
videri.
Verùm experientia ſecùs atteſtatur, illud pro diversâ oculi
inter
puncta B, Z poſitione variè diſtans;
nunquam ſerè (ſiunquam)
longinquius
ipſo A liberè ſpectato, ſubindè vero multo propinquius
adparere
;
quinimò, quo oculum appellentes radii magìs convergunt
ſpeciem objecti propiùs accedere.
nempe, ſi puncto B admoveatur
_ocmlus
,_ ſuo (ad lentem) ferè nativo in loco conſpicitur punctum A
(vel æquè diſtans, ad _ſpeculum_;)
ad O reductus oculus ejuſce ſpeciem
appropinquantem
cernit;
ad P adhuc vicinius ipſum exiſtimat; ac
ità
ſenſim, donec alicubi tandem, velut ad Q, conſtituto oculo ob-
jectum
ſummè propinquum apparens in meram conſuſionem incipiat
evaneſcere
.
quæ ſanè cuncta rationibus atque decretis noſtris repug-
nare
videntur, aut cum iis ſaltem parùm amicè conſpirant.
Neque
noſtram
tantùm ſententiam pulſat hoc experimentum;
at ex æquo
cæteras
quas nôrim omnes;
veterem imprimìs ac vulgatam; noſtræ
præ
reliquis aſſinem ità convellere videtur, ut ejus vi coactus doctiſſi-
mus
_A.
Tacquetus_ iſti principio (cui penè ſoli totam inædificaverat
_Catoptricam_
ſuam) ceu inſido ac inconſtanti renunciarit, adeoque
ſuam
ipſe doctrinam labefactârit;
id tamen, opinor, minimè facturus,
ſi
rem totam inſpexiſſet penitiùs, atque difficultatis fundum attigiſſet.

Apud
me verò non ità pollet hæc, nec eoúſque præpollebit ulla diffi-
cultas
, ut ab iis quæ manifeſtè rationi conſentanea video, diſcedam;

præſertim
quum ut hîc accidit, ejuſmodi difficultas in ſingularis cujus
piam
casûs diſparitate fundetur.
nimirum in præſente caſu peculiare
quiddam
, naturæ ſubtilitati involutum, deliteſcit, ægrè fortaſsìs, niſi
perfectius
explorato videndi modo, detegendum.
circa quod nil, fateor,
hactenus
excogitare potui, quod adblandiretur animo meo, nedum planè
ſatisfaceret
.
Vobis itaque nodum hunc, utinam feliciore conatu, re-
ſolvendum
committo.
Ità demum, _Auditores Optimi, Valeatis._

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index