Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of contents

< >
< >
page |< < of 393 > >|

Lectio I.

NOvum jam ingredior dicendi campum, amæniorem ſanè
neſcio vel feraciorem, uberrimâ varietate confertum, eó-
que delectabilem;
& quia primas fermè _Mathematicarum_
_hypotheſium origines_ recludit (è quibus nempe _magnitudinum_
_cùm deſinitiones effor mantur;
tum preprietates emer gunt_) neceſſariò
perquam utilem.
De magnitudinum intelligo generatione; ſeu de
modis, quibus ortæ productæve concipiantur variæ magnitudinum
ſpecies.
Nec ulla certè magnitudo datur, quæ non innumeris modis
&
intelligi producta poſſit, & reverà produci. Poſſunt autem, qui
ſaltem hactenus uſurpati ſunt, ad præcipua quædam genera referri,
quorum ſe mihi jam cogitanti ſuggerentia ſunt hæc;
_per motus locales;_
_per interſectiones magnitudinum; per quantitate poſitionéque deter-_
_minatas ab aſſignatis locis.
diſtantias; per ductus magnitudinum in_
_magnitudines;
& per applicationes magnitudinum ad magnitudines;_
_per aggregationem magnitudinum ordine certo diſpoſitarum;
per appo-_
_ſitionem magnitudinum ad alias, vel ſubductionem ab aliis;
per orga-_
_nicam demum_ (ab horum quocunque deductam, aut ordinatam)
_effectionem._
Horum, & ſi qui ſunt aliorum modus primarius, & quem
alii cuncti quodammodo ſupponant oportet, utpote ſine quo nil pro-
creari poteſt, eſt iſte, _qui per motum localem._
De quo proinde primo
diſpiciendum.
De motu celebratur illud _Ariſtotelis_ effatum,
ἁναγμ@@ον ἁγνο{ου}μíνκς ἁυ@ς (κιν@σεως) ἁγνοε@ ηαἱ {τὴν} φύσιν:
igno-
rato motn neceſſariò naturam ignorari;
in Phyſicis ideò paginam u-
3 _Phyſ. I._tramque facit;
nec immeritò, cùm in natura (ſaltem quantùm hu-
manus intellectus aſſequi valet, aut experientia commonſtrare) quic-
quid ſiat, à motu ſiat, aut certè non abſque motu.
De natura motûs
igitur, &
rectâ deſinitione; de cauſis, de diſſerentiis complura
ſubtiliter argutantur Phyſici, quorum ferè _Matbematicis nibil cordi_

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index