Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of contents

< >
< >
page |< < (104) of 393 > >|
122104
2. Reliquis datis, lentem deſcribere.
11Fig. 168.
Sumantur ad arbitrium BY diſtantia lentis ab imagine, BD craſſi-
ties lentis, &
alter circulorum lentem conſtituentium ut (in hoc ex-
emplo) anterior EBF, cujus centrum ſit C;
& ad iſta puncta B, D, C
erigantur BP, DQ, CI ad axin perpendiculares.
deinde per pun-
ctum A ducatur recta quævis API ſecans BP, &
CI in P, & I. fiat
CI.
CR : : I. R; & agatur RP ſecans DQ in Q. fiat DQ. DS : :
I.
R; & agatur SY ſecans RP productam in ρ; à quo demittatur
perpendicularis ρ K;
& centro K intervallo DK deſeribatur circulus
EDF;
erit EBFD lens quæſita.
Hîc autem in nimium excreſcenti ſpatium Lectioni defigatur limes.
Lect. XV.
BEne longo circa lucis reflectiones, quatenus hæ viſum afficiunt,
inſtituto ſtadio metam nunc opportunè ſixuri videmur, ea quomo-
docunque proſecuti, quæ πρ{ou}ρμαί{te}ρα nobis viſa, nec adeò pervulgata
ſe objecerant.
quod autem magnitudines objectas attinet (quas utique
de punctis tantùm radiantibus agentes omnino videamur omiſiſie)
quales nimirum illæ ex hujuſmodi radiorum inflectionibus quoad ſi-
tum, figuram, quantitatem mutationes ſubeunt, id fermè totum paſſim
atque fuſiùs tractatum proſtat, nec animus eſt mihi toties actum agere,
vel è trivio petita quæque huc transferre.
quin & eò ſpectantia plera-
que cuncta de jam definitis ac oftenſis haud difficili negotio colligi
poſſe videntur;
ſingulorum nempe cujuſvis objecti punctorum (ex-
tremorum præſertim ac mediorum) apparentias indè determinando.
verùm nec ea penitus neglectui habita, ad ſubſequentem quoque
regulam (ſeu monitiunculam) preſſiùs animum advertentes forſan
autumabitis.
Si qualem aſſignata quævis ſuperficies inflectens (ſim-
plex aut compoſita) magnltudinis cujuſvis expoſitæ ſpeciem exhibet
(ampliorem nempe vel contractiorem, directam aut inverſam, confuſam
diſtinctámve, ſeu quovis alio modo demutatam) internoſcere

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index