Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 672 > >|
8 Ignis naturam ex ijs, quæ ſub ſenſum cadunt, exa-
minandam ſuſcepiſſem, nihilque ab Ariſtotelis
mente alienum deprehendiſſem, adeò vt &
Ari-
ſtotelicè pariter, &
Phyſicè philoſophari liceat,
operæ pretium me facturum arbitratus ſum, ſi pau-
cula quædam, quæ per otium aliquandò de Igne
commentari licuit, publici iuris fieri paterer, non
vt facem philoſophantibus præferam, ſed quibus
ab Ariſtotele, quaſi mera vocabula obtruderet, ca-
lumniam auerterem.
Meam tamen hanc de Igne,
quem Calor &
Lux commendant, frigidam, mul-
taque inſcitiæ fuligine aſperſam commentationem,
in obſequentiſſimi animi ſignificationem, Tibi ſi-
ſtere, Sereniſſime Princeps, prorſus non auderem,
niſi me prouocaret Tua illa ſumma benignitas,
qua me, licèt immerentem, complecti voluiſti,
quoties Tuos ad pedes venerabundum accidere per-
miſiſti.
Patere igitur, pro Tua ſingulari humani-
tate, hanc obſcuri auctoris de Igne diſſerentis lu-
cubratiunculam Tuo ex Nomine Lucem mutuari;
neque ſe Tuis oculis indignam arbitrabitur, quam
Sereniſſimo Tuo digneris patrocinio.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index