Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 672 > >|
9
Ad Lectorem.
PAuciſſimiste volo, Amice Lector. Cur Diſſertationes ſcri-
pſerim &
Collocutiones, quæris? Multa paucis complecti
volui, atque apparatus, fæpè ſuperfluos, ad propoſitam
quæſtionem negligere.
Sed potiſſimùm, quia nihil volui
deſinitè pronunciare.
Sua ſibi maneat cuique ſententia;
neminem peto; non in partes diſcedo; neminem mihi aſſeclam de-
poſco.
Animi cauſa ſcribenti placuit familiaris Collocutionis liber-
tate vti, atque, reiectis ſeuerioris ſcriptionis compedibus, per aper-
tos Phyſicarum quæſtionum ad Ignem ſpectantium campos philo-
ſophando vagari.
At plura de Igne diſputare potuiſſes; videlicet An igneæ ſint vi-
uentium animæ, humanam ſi demas, quæ materiæ expers eſt:
An
flammula in corde vigeat;
An inter ignes vitam ducere valeant ani-
mantes;
An ignea ſint cum Sole & cœtera ſydera, præſertim fixa:
potuiſſes perpetuos è montibus erumpentes Vulcanos, fulminum,
cœterorumque ignitorum Meteororum naturam, ac vires conſide-
rare, vt pleniùs vberiùſque Ignis natura innoteſceret.
Potuiſſem vti-
que, &
voluiſſem; ideoque non pauca in Aduerſarijs congeſſeram.
Sed alieni iuris homini non licuit, quas alijs muneribus debebat, lu-
cubrationibus horas impendere, neque plures, quàm ſubciſiuas.

Otium verò, &
annos, & valetudinem, hac deuexa ætate, adhuc ſpe-
rare ſi velim, prorſus imprudens fuero.
Quare paucula hæc in non-
nullorum fortaſſe vtilitatem prodire patior.
Plura addere, ſi quan-
do tempus tulerít, nil vetat:
vtinam nihil ineptè dictum, quod de-
mere expediat.
Cur autem tres egregios Viros diſſertatores inducere auſus fue-
rim, nil eſt, quod dicam:
volui ſcilicet amiciſſimorum capitum no-
mina in grati animi ſignificationem, quoad per me licet, perennita-
ti conſecrare, atque ex ſplendidís nominibus lucem aliquam mu-
tuare.
Nec te pluribus moror. Vale.
ADMONITIVNCVLA.
PRodiere nuperrìmè Lugduni, quos ſcripſeram, Mechanicorum Libri Octo,
in quibus ex vno eodemque principio Vectis, cœterarumque Facultatum
vires Phyſicè explicare, ac Geometricè demonſtrare conatus ſum, omnium Ma-
chinarum fundamenta ſtatuens.
Cuius autem oſcitantiæ tribuendum ſit, ne-
ſcio, quod perperam in ipſa libri facie atque inſcriptione ſolius Vectis facta ſit
mentio, omnino contra totius illius ſcriptionis ſcopum, adeò vt verbis illis ne-
que legitimus ſenſus conſtet.
Ablens non potui tempori adeſſe, vt tam fœdè la-
pſum Typothetam ſubleuarem:
ideò te monitum nunc volo, Lector beneuole,
ne mihi tribuas titulum ſcriptioni minimè cohærentem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index