Alvarus, Thomas, Liber de triplici motu, 1509

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 290 > >|

Illuſtri et magnifico viro domino Petro de meneſes animi non minus quam ſanguinis gene-
roſitate perdito liberalium ſimul et ſacrarum litterarum peritiſſimo aſylio protectorique ſuo
Aluarus Thomas ſalutem plurimam dicit.

PRodiderunt veteres clauem herculis templi ſui toxibus appenſam
procul hinc canes et muſcas ſolo quidem olfactu abigere
non ſecus et omnis litteratorum chorus
qui ſuis monumentis eternitati commendari velint extimat ſuam feturam inſignis cuiuſpiam
patroni nomine perinde vt claua fretam et ab omnibus oblocutorum aculeis vindicari et auſpicato
in vulgus exire.
Quos igitur fetus iam dudum parturio nunc pariturus et in lucem emiſſurus (genero-
ſiſſime petre) tenellos adhuc et implumes tibi deſtino credo commendo patiare precor eas tuis ſub alia
deliteſcere tuique ſub nominis vmbra recumbere
Cuius (ſpero) non minus quam herculee claue olfactu lon-
ge repellantur canini rictus et oblatratores inuiduli.
Te ſane vnum preceteris mihi patronum eo iuſtius
elegerim quae et tua ipſius maieſtate familiariter (que tua eſt comitas) quondam vſus ſim et litterarum ſis
non minus peritus quam apperens.
Quis enim illiteratum litterarum defenſorem, libidinoſum pudicitie
et iniuſtum iuſticie putauerit.
Nempe (ſi chriſtiano poete credas) Nulla ſub iniuſto virtus eſt principe
tuta.
Nulla ſub inceſto caſtis eſt gloria rege. Quis aunt litteratorum(?) te neget qui patriis litteris apprime
imbutus externarumque auidus vltimos gallie ſinus penetraſti non modo viſurus quos eg libris noue-
ras verum et eos et alios parrhiſtis (vbi frequentem eruditorum noſti coronam) auditurus.
Sic Pitha-
goras memphitichos vates (vt cum ieronimo loquar.)
Sic. Plato egiptum et architeu tarentinum eamque
oram italie (que quondam magna grecia dicebatur) laborioſiſſime peragrauit.
vt qui athenis magi-
ſter erat et potens: cuiuſque dogmata achademie gymnaſia perſonabant fieret peregrinus atque diſcipu-
lus malens aliena verecunde diſcere quam ſua impudenter ingenere.
Hac ſane in peregrinatione tua non me-
diocrem glorie cumulum (vel inimico iudice) aſſequutus es.
nec minorem quam illi tui fratres ſtudio rei mili-
taris: quin et longe (auſim dicere) maiorem.
ch enim eg mediis barbariei penetralibus eg efferatis nu-
midie ethiopieque gentibus ſummamt fateor fortitudinis laudem reportarunt ſed fluxam: ſed caducam
Tibi vero theſaurum doctrine immarceſſibilem et perpetuum nec vetuſtatis cariem: nec euidente: nec
ipſa denique iouia fulmina reformidantem comparaſſi.
Sed ne palpo videar et vanus aſſentator vel po-
tius tuas laudes grauiore tuba decantandas ingenii culpa deteram, audaculum nimis calamum cõ-
peſco
Noſtros autem liberos (libros intelligo) quo et reliquos omnis ſoles vultu excipe tuoque patro-
cinio non dedignare queſo vale.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index