Archimedes, Archimedis De insidentibvs aqvae

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7 (2)
8
8
9
9 (3)
10
10
< >
page |< < (2) of 51 > >|

FABRITIO DENORES FILIO

IACOBI COMITIS TRIPOLIS

VCRTIVS TROIANVS S. P. D.

SI omni laude digni habiti ſunt magni uiri, qui
omne ſuum ſtudium in id contulerunt, ut cæ-
teris hominibus quàm maxime prodeſſe poſ-
ſent;
in magnum dedecus incurrent omnes,
qui illorum opera aut occultant, aut, ut in pu
blicum prodeant, nullam curam afferunt.
Cum
uero labores maximi illi quidem Nicolai Tar-
taleæ quotidie magis, ac magis cognoſcantur profuiſſe litera-
tisuiris, non modica uidebor ego dignus reprehenſione, qui
reliquias habui eiuſdem laborum, &
uigiliarum, ni illas quoque
in medium proferam, &
communi utilitati conſulam. Quare
cum habeam adhuc apud me Archimedem de inſidentibus a quæ
ab ipſo Nicolao in lucem reuocatum, &
quantum ab ipſo fieri
potuit, ab erroribus librarij emendatum, &
ſuis lucubrationi-
bus illuſtratum;
uideor fraudare omnes literatos ſua poſſeſsio-
ne, ni omnia, quæ huius ingenioſiſsimi uiri apud me reſtant, in
lucem emiſero, &
omnibus ea communicauero. Ac cum noue-
rim te cum omnibus rectiſsimis ſtudijs mirifice deditum, tum to
tum ad imitationem tuorum maiorum, &
ad rem gerendam in-
flammatum;
putaui hoc opus tibi, & tui ſimilibus, qui indiſcipli
nis uerſantur, &
res magnas gerunt, fore peropportunùm. nec
uero meæ facultatis eſt, nec breuitas huius ſcriptionis poſtulat,
ut dete, ac de tuis maioribus ego nunc plura dicam.
nam fi re-
peterem clariſsimos uiros, qui literis, &
armis in tua familia flo
ruerunt, eorumq́ue res geſtas enarrarem, atque quibus rebus,
tu, &
optimus, ac clariſsimus pater tuus eorum gloriam adauge
tis;
longe maius opus mihi extaret, quàm eſſet hic paruus libel-
lus, quamq́ue ego poſſem perficere.
Itaque hæc alijs, qui poſ-
ſunt, relinquens, &
in aliud tempus differens, ut nonnullum per
me adiumentum addatur tibi, &
cæteris, qui rerum naturam con
templantur, &
ijs artibus ſtudent quibus res maximæ geruntur;
hoc opus in tuo nomine peruulgari, atque ediuolui, ut noſcant
omnes dum ſtudeo prodeſſe communi utilitati, ſeparatim ta-
men pro mea in te obſeruantia uoluiſſe tuis ſtudijs, magnitudi-
niq́ animi inſeruire.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index