Archimedes, Archimedis De insidentibvs aqvae

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7 (2)
8
8
9
9 (3)
10
10
< >
page |< < (2) of 51 > >|
72
FABRITIO DENORES FILIO
VCRTIVS TROIANVS S. P. D.
SI omni laude digni habiti ſunt magni uiri, qui
omne
ſuum ſtudium in id contulerunt, ut cæ-
teris
hominibus quàm maxime prodeſſe poſ-
ſent
;
in magnum dedecus incurrent omnes,
qui
illorum opera aut occultant, aut, ut in pu
blicum
prodeant, nullam curam afferunt.
Cum
uero
labores maximi illi quidem Nicolai Tar-
taleæ
quotidie magis, ac magis cognoſcantur profuiſſe litera-
tisuiris
, non modica uidebor ego dignus reprehenſione, qui
reliquias
habui eiuſdem laborum, &
uigiliarum, ni illas quoque
in
medium proferam, &
communi utilitati conſulam. Quare
cum
habeam adhuc apud me Archimedem de inſidentibus a quæ
ab
ipſo Nicolao in lucem reuocatum, &
quantum ab ipſo fieri
potuit
, ab erroribus librarij emendatum, &
ſuis lucubrationi-
bus
illuſtratum;
uideor fraudare omnes literatos ſua poſſeſsio-
ne
, ni omnia, quæ huius ingenioſiſsimi uiri apud me reſtant, in
lucem
emiſero, &
omnibus ea communicauero. Ac cum noue-
rim
te cum omnibus rectiſsimis ſtudijs mirifice deditum, tum to
tum
ad imitationem tuorum maiorum, &
ad rem gerendam in-
flammatum
;
putaui hoc opus tibi, & tui ſimilibus, qui indiſcipli
nis
uerſantur, &
res magnas gerunt, fore peropportunùm. nec
uero
meæ facultatis eſt, nec breuitas huius ſcriptionis poſtulat,
ut
dete, ac de tuis maioribus ego nunc plura dicam.
nam fi re-
peterem
clariſsimos uiros, qui literis, &
armis in tua familia flo
ruerunt
, eorumq́ue res geſtas enarrarem, atque quibus rebus,
tu
, &
optimus, ac clariſsimus pater tuus eorum gloriam adauge
tis
;
longe maius opus mihi extaret, quàm eſſet hic paruus libel-
lus
, quamq́ue ego poſſem perficere.
Itaque hæc alijs, qui poſ-
ſunt
, relinquens, &
in aliud tempus differens, ut nonnullum per
me
adiumentum addatur tibi, &
cæteris, qui rerum naturam con
templantur
, &
ijs artibus ſtudent quibus res maximæ geruntur;
hoc opus in tuo nomine peruulgari, atque ediuolui, ut noſcant
omnes
dum ſtudeo prodeſſe communi utilitati, ſeparatim ta-
men
pro mea in te obſeruantia uoluiſſe tuis ſtudijs, magnitudi-
niq́
animi inſeruire.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index