OSSERVATIONUM
CIRCA
ELECTRICITATEM ANIMALEM
SPECIMEN.
1792 (
[Empty Page]
OBSERVATIONUM
CIRCA
ELECTRICITATEM ANIMALEM
SPECIMEN.
1792 (
Ineunte vere hujus jam prope labentis anni revocabar ad electricitatem,
occasione phaenomenorum oppido mirabilium, quae suis tentaminibus Cl. GAL-
VANIUS, Bononiensis Professor, detexit descripsitque, quibusque evicisse vide-
tur, vigere perpetuo in animalibus cujusque speciei aliquam electricitatem ab
ipsis et in ipsis organis vi vitae sponte concitatam; scilicet fluidum electricum,
rupto naturaliter aequilibrio, in nervis jam non quiescere, sed esse in continuo
aliquo motu aut sese ex hac in aliam partem, quatenus redundat vel deficit,
effundendi nisu.
Quare experimenta illa omnia GALVANII primum iteravi, turn
deducta ex iis consectaria ad examen revocavi, novis praecipue institutis de
industria tentaminibus, quibus multa detegere nobis datum est, quae ipsum
GALVANICuM aliosque physicos, eandem post illum viam ingressos, fugerunt.
Inter praecipuas quaestiones nondum constitutum est, num in experi-
mentis Galvanii validissimae, quae excitantur, contractiones musculorum, et
artuum motus, ob duplicem metalli attactum hinc musculo, inde nervo ani-
malis rite dissecti ac praeparati, qui motus elettrico fluido, ab una ad aliam
partem per arcum conductorem irrumpenti, deberi, vix est qui dubitet, ideo
eveniant, quod hocce fluidum sponte, seu vi ipsa organorum animalium ad
hanc vel illam partem tendat, quo in casu vera, ac propria animalis electri-
citas dici mereretur, quodque Cl. GALVANIUS tuetur; num, inquam, aliquando
saltem hoc ita fiat, an, quod pluribus in casibus aliter evenire jam prorsus
demonstravi, metalla in experimentis adhibita, cum partibus animalium succo
plenis admoventur, atque apte applicantur, per se ac propria, virtute fluidum
electricum, alias quietum, turbare, concitare, pellere queant, adeo, ut organa
Equidem metalla, quin et carbones
lignorum optimos non solum perfectissima esse electricitatis
et jam
Prius, scilicet metallis atque carbonibus ligneis electricitatem undecumque
excitatam, h. e. ad aequilibrium, quod amiserat, restituendum nitentem, fa-
cillime traducendi vim inesse, jam notum erat.
Posterius vero, nempe iisdem
corporibus posse electricae materiae aequilibrium turbari, novamque creari
electricitatem, meum inventum est.
Debilem hanc profecto ac communibus
electrometris, quamvis exquisitis, nullo modo detegendam, sed quae nerveis
fibris, quas forte offendit, musculisque convellendis par sit, absque ulla fric-
tione aliove artificio, modo apte applicentur aquae, aut corporibus aqueo
humore imbutis, cujusmodi sunt nervi atque musculi animalium sive viventium,
sive recens enectorum, revera excitant metalla carbonesque vi ac virtute
propria, quatenus ipsa fluidum electricum impellunt coguntque ad ingressum
vel egressum, e superficie, quam contingunt.
At vero si duobus, in locis positae
sint hujusmodi armaturae nervorum metallicae, ex uno eodemque metallo
conflatae, atque inter se aptissimo quovis conductore communicent, quid
tunc expectandum?
Fortasse utraque armatura fuget vel evomet tantillum
fluidi elettrici, sed obsiatent sibi invicem aequali nisu, atque adeo nullus ex
una ad alteram eveniet transfluxus circulatio nulla.
Ergo ad diversa metalla
confugiendum, quae prout inaequali, vel etiam contraria vi in attactum corpus
agunt, transfluxum tunc satis magnae copiae fluidi electrici, si arcus conductor
non desit, cient et usque promovent ab una scilicet ad aliam partem, quas ipsae
armaturae obtegunt.
Quae quidem partes si, ut et reliquae intermediae, satis
deferentes sint, fluidum electricum jugiter in gyrum abripietur.
Jam vero si
illud in hoc continuo fluxu ac in qualibet circuitus parte nervos, sive sensui,
sive motui inservientes, offendit hos excitabit, ita, ut pro muneris, quod obeunt,
diversitate aut sensationem pariant, uti in apice linguae contingit, quae sapore
vel acido, vel alcalino afficitur juxta novissima mea esperimenta, prout fluidum
electricum ingreditur exitve ex ipso apice linguae, aut contractiones muscu-
lorum motusque artuum excitent, quod saepius evenit, cum nempe illud in
nervos crurales, aut brachiales, aut quoslibet motibus voluntariis dicatos, qui
latissime patent, incurrit.
En rationem phaenomenorum, quae fidenter nimis
electricitati animali adscribuntur,
trinsecus excitatae, tribuere malim
At nullumne prorsus erit in omnibus GALVANII experimentis, quod illa
jure sibi vindicare queat?
Hoc equidem non ausim definire.
Dico tantum, illa
omnia, in quibus irrito successu metalla aequalia adhibentur, et, ut contrac-
tiones musculorum efficiamus, ad diversa confugiendum est, nihil valere ad
veram ac propriam organorum electricitatem, activam nempe, adstruendam,
cum illa organa passive se habere videantur.
Porro ejnsmodi casus, in quibus
lares, sunt longe plures; paucissimi contra ea dantur, in quibus etiam ope
ejusdem metalli contingunt, cumque vix percipienda diversitas aliquando
efficiat, ut vel metalla ejusdem nominis ac speciei aliquibus edendis effectibus
non imparia sint, valde dubitandum videtur, quominus tunc etiam, cum ar-
maturae metallicae prorsus similes invicem esse videntur, et nihilo tamen
minus excitandis motibus musculorum inserviant in partibus animalium prae-
paratorum, in quibus denudati nervi adhuc eximia pollent excitabilitate,
inperceptibilis aliqua differentia in superficie saltem metallorum plus minusve
aspera etc. in caussa sit, cur fluidum electricum etiam hic ad transfluxum
cieatur.
Etiam si tandem electricitas haec animalis activa in organis, quam GAL-
VANI tuetur, iterum evanescat, stabit tamen incomparabilis ac miranda
fibrarum, praecipue nervearum, excitabilitas ope stimuli eletrici.
Ex altera
quoque parte remanebit novum electricitatis artificialis principium, a me de-
tectum, quod maximam huic scientiae lucem afferre potest, nempe vis ac virtus
metallorum et carbonis concitandi atque pellendi fluidum electricum ope
simplicis contactus cum corporibus quibuslibet humidis ac per hanc ipsorum
qualitatem deferentibus; id quod certis experimentis extra corpora animalia
institutis confirmavi.
[Empty Page]