ARCHIMEDIS DE IIS
QVAE VEHVNTVR IN AQVA
LIBER PRIMVS.
CVM COMMENTARIIS FEDERICI
COMMANDINI VRBINATIS.
POSITIO.
PONATVR humidi eam
eſſe naturam, vt partibus ip-
ſius æqualiter iacentibus, &
continuatis inter ſe ſe, minus
preſſa à magis preſſa expella
tur. Vnaquæque autem pars
eius premitur humido ſupra
ipſam exiſtente ad perpendiculum, ſi humidum
ſit deſcendens in aliquo, aut ab alio aliquo preſ-
ſum.
PROPOSITIO I.
SI ſuperficies aliqua plano ſecetur per idẽ ſem-
per punctum; ſitq́; ſectio circuli circunferen-
tia, centrum habens punctum illud, per quod pla
no ſecatur: ſphæræ ſuperficies erit.