Agricola, Georgius , De re metallica, 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 585 > >|
1
Tertia machina minus fatigat operarios, cum onera maiora sublevet. Et­
ſi vero tardius, ut omnes aliae machinae, quibus tympana sunt, tamen altius:
nempe ad pedes centum & octoginta: quae sic se habet axis statuti codaces
ferrei versantur in duobus catillis ferreis: quorum inferior est inclusus in trun
co in terra locato, superior in trabe: axis ille inferiore parte habet orbem, ex
crassis asseribus coagmentatis & compactis factum: superiore tympanum
dentatum: id axis strati tympanum quod ex fusis constat, circumagit: circa
hunc axem, cuius codaces versantur item in ferreis tignorum catillis, ducta­
rius funus est inuolutus: operarii duo manibus quidem, ne cadant, prehen­
dentes & tenentes perticam, ad duo tigna statuta affixam, pedibus vero ta­
bellas retro trudentes machinam circumagunt: quoties autem vas unum, re
bus effossis plenum, extraxerunt & subuerterunt, toties contrarie machinam
uersantes alterum extrahunt.
Axis statutus A. Truncus B. Trabs C. Orbis D. Tympanum
dentatum E. Axis stratus F. Tympanum quod ex fusis constat G.
Funis ductarius H. Pertica I. Tigna statuta K. Orbis tabellae L.
23[Figure 23]
Quarta machina sublevat onera sescuplo maiora quam duae machinae
primo explicatae: quae ita fit.
Tigna ad sedecim, longa pedes quadraginta,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index