Agricola, Georgius , De re metallica, 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 585 > >|
1struuntur: quorum uterque longus est pedes duodecim, latus & altus ſeſqui­
pedem.
Ad eorum capita locatur lacusculus, in quem aqua per canaliculum
influit: in alterum canalem adolescens venam, si pauper fuerit, multam: si di­
ues, minus multam coniicit: inque eum aquam turbine vel ligno tereti extra­
cto immittit: ac ipsam venam batillo ligneo agitat: quo modo lapilli cum gra
ui materia permisti subsidunt in canalis fundo, levem aqua rapit in canalem
subiectum, per quem influit in aream linteis extensis contectam: in quibus
lapilli minutuli, quos rapuit aqua, subsidunt & puri fiunt.
In canalem quoque,
post eius partem supremam imponit tabellam humilem, ut maiusculi lapilli
ibidem resideant.
Quam primum autem canalis materia lavata fuerit reple­
tus, claudit os lacusculi, & in altero canali idem lavandi munus exequitur.

Canalis vero repleti latera malleo ligneo, postquam aqua turbine extracto
defluxit in lacusculum ei subiectum, percutit, ut id, quod ad ipsa adhaeret, de­
cidat.
Quod autem in ipso subsedit, id batillo ligneo, cui manubrium est cur­
tum, eiicit: quinetiam in istius generis canali recrementa argenti tusa pilis la
uantur, atque stannum & particulae panis, ex pyrite conflati, sidunt.
Canales A. Lacusculus B. Canaliculus C. Lignum teres D.
Batillum ligneum E. Malleus ligneus F. Batillum ligneum cui
manubrium curtum G. Turbo in canali defixus H.
Lacusculus ei subiectus I.
128[Figure 128]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index