Agricola, Georgius , De re metallica, 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 585 > >|
1 131[Figure 131]
Septima lavandi ratione lotores utuntur, cum mons eo loco, quo in se con
tinet
lapillos nigros, vel auri aliorumve metallorum ramenta, rivo caret.
Tunc
enim lotores, in declivi, quae ei subiicitur, parte fossas saepius plures quam
quinquaginta agunt, vel totidem lacus faciunt, longos pedes sex, latos tres,
altos dodrantem: quorum alius ab alio non ita longo intervallo distet: itaque
his temporibus, quibus torrens ex magnis & diuturnis imbribus ortus fer­
tur per montem, lotorum alii in sylua materiam metallicam ligonibus latis
fodiunt & in torrentem trahunt: alii torrentem in fossas vellacus derivant:
alii radices arborum, fruticum, herbarum ex fossis vel lacubus, ligneis furcis
septicornibus eiiciunt.
Post quam vero torrens delapsus est, lapillos nigros,
uel metallorum ramenta, quae in fossis aut lacubus impura resederunt, batil
lo exemptos faciunt puros.
Lacus A. Torrens B. Furca septicornis C. Batillum D.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index