Agricola, Georgius , De re metallica, 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 585 > >|
1 134[Figure 134]
Atque tot sunt istius generis lavandi rationes: torrendi vero una potiſſi­
mum usitata, duae cremandi: lapilli nigri ignis ardore torrentur: & quidem
in fornace simillima furno.
Torrentur autem si caeruleus color ipsis inſede­
rit: vel pyrites, & lapis ex quo ferrum conficitur, cum eis fuerint permisti.
Ete
nim caerulei non tosti plumbum consumunt: pyrites & alter lapis nisi in isti
usmodi fornace in fumum evanescant, plumbum candidum, ex lapillis ni­
gris confectum, maculosum fit.
Lapilli vero iniiciuntur vel in posteriorem
fornacis partem, vel in alterum eius latus: illo modo ligna ponuntur ante eos,
hoc prope: sic tamen ut neque titiones neque carbones in ipsos lapillos incidant,
aut eos attingant.
Accensa ligna gubernantur rutabulo, quod ligneum est:
lapilli modo agitantur rastro bidenti, modo rursus aequantur rutro: quorum
utrunque ferreum est.
Minutuli autem lapilli minus quam mediocres: atque hi
rursus minus quam maiusculi torreri debent.
Quoniam vero, dum sic torren­
tur lapilli, non raro quae dam materia confluit, lapilli tosti iterum in canali de­
uexo lavandi sunt.
Eo enim modo materia quae confluxit impetu aquae de­
fertur in canalem transuersum: ubi collecta molitur: ac rursus in
eiusdem canalis area lavatur: qua ratione id quod
metallicum est ab eo, quod caret
metallo, separatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index