Agricola, Georgius , De re metallica, 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 585 > >|
1tres, altum cubitum, ex saxis vel lateribus factum, saxis tantum tectum: quod
ni esset atque ita se haberet, vis ignium humorem ex terra eliceret, tam ad focum
cuiusque sornacis quam ad catinum, eosque madidos inflaret: inflati vitium fa­
cerent, & metallum partim absorberent, partim misceretur cum recremen­
tis: quo modo conflatura magnum damnum contraheret: ex unoquoque præ­
terea humoris receptaculo canalis structilis aeque ac ipsum altus, sed latus
digitos sex, per murum, ad quem est fornax extructa, ad alterum eius latus,
sive prius sive posterius penetret & ascendat, qua patens halitum, in quem
humor est conuersus, expiret de tubo vel fistula aenea aut ferrea: quae ratio
receptaculi conficiendi canalisque, longe optima est: aliis quidem est canalis
priori similis: humoris vero receptaculum dissimile: nam transuersum sub ca
tino non latet, sed rectum, atque longum est pedes duos & palmum: latum
pedem & palmos tres, altum pedem & palmum: quae ratio receptaculi con
ficiendi sic a nobis non improbatur, ut eorum qui receptaculum vacans ca­
nali struunt: hoc vero iccirco improbatur, quod ab ipso foramen non pate
at ad aerem, per quod halitus solute & libere penetrent.
Fornaces A. Catinus B. Ostium C. Latens humoris receptaculum D.
Saxum quo tegitur E. Canalis structilis F. Saxum quo tegitur G.
Tubus halitum expirans H.
139[Figure 139]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index