Agricola, Georgius , De re metallica, 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 585 > >|
1 144[Figure 144]
Restat de usu, in quo est hoc organum. Tigillum ab axis dentibus depreſ­
ſum comprimit follem: is compressus flatum per narem emittit: rursus vero
ipsius capsae pondere levatus concipit flatum, qui per foramen spiritale in i­
pſum penetrat.
Sed machina, cuius dentes tigilla deprimunt, ita se habet.
Primo fit axis, ad cuius alterum caput extra domicilium est rota, ad alterum
intra domicilium tympanum e fusis constans: quod conficitur ex duobus or­
bibus duplicatis inter se distantibus pede, crassis digitos quinque, altis circum­
circa
pedem & digitos duos.
Duplicia autem sunt: nam uterque ex binis orbi
bus aeque crassis compositus est: atque clavis ligneis conglutinatus: quineti­
am interdum uterque superius circumcirca laminis ferreis obductus est: fusi
uero sunt numero triginta, longi pedem & palmos duos ac totidem digitos:
utrinque in orbe includuntur: teretes sunt & lati digitos tres.
Distant etiam in­
ter se totidem digitis.
Atque hoc sane modo se habet tympanum quod ex fu­
ſis constat.
Alterum vero dentatum est ad alterius axis caput: cuius orbis du­
plicatus crassus est palmos duos & digitum: eius orbis interior, qui compo
situs est ex quatuor curuaturis, crassus est palmum: ubique latus palmos du­
os & digitum.
Exterior vero, qui eodem modo, quo interior, factus est ex
quatuor curuaturis, crassus est palmum & digitum: non aequaliter latus, sed
ubi in eum includitur caput radii, latus est pedem & palmum, & digitum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index