Agricola, Georgius , De re metallica, 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 585 > >|
1 145[Figure 145]
Haec hactenus pluribus verbis: quae tamen non intempestive hoc loco
persecutus videri possum, quod sine his omnibus metallorum conflatura,
ad quam nunc aggrediar, fieri non possit.
Venarum autem auri, argenti, æ­
ris, plumbi nigri in fornacibus excoquendarum quatuor sunt rationes: una
auri vel argenti divitum, altera mediocrium, tertia pauperum, quarta earum,
quae aes vel plumbum in se continent: sive preciosum metallum in eis insit,
sive illo careant.
Prima venarum excoctio perficitur in fornace, cuius os ad
tempus clausum est: reliquae tres in fornacibus, quarum os semper patet.
Sed
primo dicam quomodo fornaces ad excoquendas venas sint praeparandae:
& de prima excoquendi ratione.
Puluis quidem e quo focus & catinus con
fici solent, fit ex carbonibus & terra: carbones pilis subiecti contunduntur in
capsa: quae priore parte superius occluditur tabella, inferius ex eius parte pa
tente carbones in puluerem contriti excidunt.
Pila vero non sunt præferra­
ta, sed lignea prorsus.
Attamen ima parte lato circulo ferreo cinguntur.
Carbones A. Capsa B. Pila C.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index