Agricola, Georgius , De re metallica, 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 585 > >|
1 147[Figure 147]
At terra effossa primo in sole exponitur ut siccescat: deinde batillo inijci­
tur in cratem colurnis viminibus crassis, sed non contiguis, contextam & ob
lique erectam, & perticae innixam: quo modo terra minuta & eius glebulae
per cratis foramina penetrant, glebae & lapides non penetrantes deorsum
feruntur in solum: terra, quae per cratem penetravit, cisio biroto inuehitur
in officinam, ibique cribratur.
Cribrum autem, quod superiori non est diſſi­
mile, ducitur & reducitur in tabellis aequaliter capsae longae impositis: pul­
uis, qui e cribro decidit in capsam, ad hanc compositionem aptus est.
Glebas
uero, quae in eo remanserunt, alii abiiciunt, alii sub pila subiiciunt: talis pul­
uis terrenus cum puluere carbonum permiscendus & madefaciendus in fo
ueam quandam, ut diutius bonus permaneat, coniicitur: & asseribus, ut im
purus non fiat, contegitur.
Crates A. Pertica B. Batillum C. Cisium birotum D.
Cribrum E. Tabellae F. Capsa G. Fovea contecta H.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index