Agricola, Georgius , De re metallica, 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 585 > >|
1 148[Figure 148]
Duas autem pulueris carbonum partes accipito, & unam pulueris terrae
contusae, eosque pulueres inter se rastello bene misceto: tum aquam infundens
ita madefacito, ut in pilae figuram nivis instar facile formari possit.
Talis qui
dem puluis si levis fuerit, magis madefiat aqua: si gravis, minus.
Sed fornaci
novae tantummodo lutum interius illinatur: cum ut hiantium parietum ca
ua, si quae fuerint, compleantur, tum maxime ut id saxa tueatur ab iniuria i­
gnium.
At quia veteris fornacis, in qua vena excocta fuit, saxa cum, postquam
refrixit, minister cadmias, quae ad parietes adhaeserunt, ferrea spatha decu­
tit, atque ferreo rutro & rastro quinquedenti extrahit, franguntur, ipsius cava
sunt primo fragmentis saxorum vel laterum complenda.
Faciat autem id i­
pſum manus in fornacem per eius os immittens, aut scalis ad eandem appo­
ſitis earum gradibus ascendens per superiorem partem patentem: quibus sca
lis superius asseris pars sit affixa, ut ad eam se applicare & reclinare possit: de
inde iisdem scalis usus, parietibus lutum illinat spatha lignea pedes quatuor
longa, crassa digitum, inferius ad altitudinem pedis lata palmum, vel etiam
latior: alioqui digitos duos & dimidium.
Hac eadem lutum, parietibus for
nacis interius illitum aequet.
Attamen aeneae fistulae os ex luto non emineat,
ne materia circa id ferruminata impediat excoctionem.
Folles enim per eam
fornaci inspirare non possunt.
Tum idem minister paucum puluerem carbo­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index