Apian, Petrus, Cosmographia
page |< < of 140 > >|
102Appendix.
ET si Cosinographicum opus Lector humaniss. com
clusimus, hic tamen placuit ostendere, quo modo
horae noctu ex lunari radiatione &
stellarum non
errantium motu venandae sint.
Crebris enim ac se
dulis hortatibus a fratre meo Georgio Apiano ro
gatus sum, ut de horarum noctis obseruatione ali
quid scriberem:
cuius precibus semel atq; iterum,
ut potui, obtemperavi:
illudq́ organum excogitavi atque subiunxi.
Neminem quippe inficias ire arbitror, quod permagna sit delectatio
in horarum noctis depraehensione, quam &
maxime ad Cosmogra-
phicae.
cognitionem scire oportet. Igitur de eius partibus dignoscen-
dis, paucula quaedam &
notatu digna adnectere proposuimus.
¶ Horam usualem noctu ex radiis lunaribus mediante
Compasso prope verum cognoscere.
LVna radiante, aptabis Compassum (ut assolet) su-
per aliquo plano, ita, quod lingulae seu forcellulae
correspondeant:
deinde considera horam quam
umbra fili palam facit.
Poteris etiam, si placet, ex
alio quocunque sive verticali sive horizontali in-
strumento, horam lunarem obseruare:
cum qua in
tra rotulam sequentem, &
quaere consimilem ho-
ram in horis dierum, hoc est, in superiori semicirculo, super quam sta
tuatur index lunaris cum sua linea fiduciae, &
firmato indice, circun
uolue rotulam cum indice Solis, tam diu, donec eius linea fiduciae
super aetatem lunae incidat.
Tunc enim in horario limbo, Solis in-
dex horam quaesitam ostendit.
¶ Aliter idem arithmetica supputatione indagare.
COnsidera horam quam radius lunaris in Compasso, vel
quocunque instrumento scioterico demonstrat, &
eam
serua.
Deinde multiplica aetatem lunae cum. 12. gra. 11.
minu. & quod exit, divide per. 15. quotientem iunge
cum horis prius servatis, exit hora noctis quaesita.
¶ Idem faciliori computo inuestigare.
DUc aetatem lunae in. 731. numerum, ex hac multiplicatione
procreatum, divide per.
900. quotiens ostendit horas adden-
das, residuum divide per.
15. fient minuta horarum.
¶ Sequitur instrumentum Noctis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index