Apian, Petrus, Cosmographia

List of thumbnails

< >
101
101 (Fo.48.)
102
102
103
103 (Fo.49)
104
104
105
105 (Fo.50.)
106
106
107
107 (Fo.51)
108
108
109
109 (Fo.52.)
110
110
< >
page |< < of 140 > >|
106APPENDIX.
Instrumentum siderale.
QUaliter ex stellarum fixarum motu, nocturno tem
pore horae venandae sint, paucis absoluam:
Fiat pri
mum rotula parua cum manubrio in similitudine
rotulae sequentis, quam divide in vigintiquatuor
horarum spacia.
His perfectis, aptabis regulam seu
indicem in longitud.
tanta, ut a centro rotulȩ ultra
limbum protendatur.
Hanc itaq; regulam pone su
per centrum rotulae, &
fac unum foramen rotundum, in quod mitta
tur clavus cum foramine rotundus, qui ambo constringat, ita ut in-
dex hac atque illac volui possit.
Ut patet in Figura sequenti.
44[Figure 44]
¶ Usus huius Instrumenti.
IN stellifera noctis claritate subleva rotulam cum manu
brio versus ſeptẽtrionem, &
move rotulam huc & illuc,
donec radius visualis ab oculo tuo per centrum instru-
menti ad stellam polarem transeat:
similiter extra rotu-
lam idem radius ad extremas duas stellas maioris ursae seu rotas plau
stri protendatur, &
tam diu leva aut summitte indicem, donec eius
linea fiduciȩ super radialem lineam incidat.
Tunc enim cõſidera ho-
ram limbi &
eius partem, quã regula abscindit, cum qua intra figu-
ram præcedentẽ, hoc pacto:
Pone indicem maioris ursae sive plaustri
super horam iam inuentam, indice inuariato manẽte, situetur regula
Solis sua fiduciae linea super diem tuae considerationis, &
ostendit in
inferiori parte limbi horam quaesitam, quam inuenire oportebat.
¶ Libri de Geographicis principiis
FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index