Apian, Petrus, Cosmographia

Table of figures

< >
< >
page |< < (Fo.52.) of 140 > >|
109Fo.52.REGIONVM DESCRIP. drangularis adiaceat lineȩ meridianȩ instrumenti inferioris. Deinde
verte instrumentum cum compasso, eo usq;
, quo index compassi cor
respondeat sibi subscripto indici, &
post hec instrumento ita manen
te, compassum tanquam perfunctum suo officio remove.
Si nunc an
gulum positionis alterius loci a tuo scire velis, manente in strumen-
to immoto, volue indicem donec per perspicilla eius videas locum
alium, videbis mox angulum positionis a meridie vel Septentrione
secundum ipsius indicis remotionem ab eis.
Sed quorsum haec? ro-
get aliquis, etiam si habeam ab uno loco positiones vel situs omniũ
locorum, si non adsit distantia nota, nihil profuerit.
Verum dicis ab
uno loco, nam nisi a duobus locis habeas angulos positionum, non
poteris describere tertium.
Igitur si nunc Provinciam totam depin
gere placet, inuestiga primum ab uno Oppido, a quo placet incipe-
re, omnium circumiacentium locorum @@tus, eosque trahe in plano
deseripto primum circulo ex uno puncto posito ad libitum, eoque
diviso in.
360. gradus, ut est ipsum instrumentum epipedometrum,
&
cuique lineae positionis adsigna suum nomen. Ut autem evites
multam peregrinationem, ascende turrim Oppidi altissimam, at que
inde quasi e specula circumspice.
Post haec prosiciscere ad aliud op-
pidum, atque ibi similiter agito cum angulis positionum omnium
circumiacentium locorum, quos ubi habueris, pone punctum istius
oppidi a priori puncto in quacunque velis distantia, super tamen
sua linea positionis, atque ex hoc puncto trahe circulum obscurum,
&
meridianum distantem a priori meridiano undique aequaliter.
Demum trahe ex hoc puncto lineas positionum locorũ iam inuen
tas, &
ubi tunc fit intersectio lineae alicuius cum prioribus eiusdem
loci, ibi notula ponenda est pro tali loco.
Haud dissimili ratione a-
ges cum omnibus locis alicuius regni, proficiscendo eo usque donec
omnia quae describere decrevisti, bis in tuum conspectum venerint,
atque omnium duas lineas habeas positionum.
Exempli causa, de-
scribamus aliquot loca Brabantiae, atque id quo facilius fiat, ascen-
dendo turrim Antuerpiae cum instrumentis, pono instrumentum se
cundum plagas mundi, &
video circunquaque quaecunque possum
loca.
Reperio autem Gandavum tendere ab Arctis. 80. gradib. quasi
in occidens, Liram ab ortu.
30. gradib. in austrum declinare, Mechli-
niam.
8. quasi gradibus ab austro in occasum, Lovanium. 4. ab austro
ad ortum, Bruxellas.
25. ab austro in occasum, Mittelburgum. 30. ab
occasu ad Arctos, Bergas.
20. ab Arctis in occasum. Sintque haec loca
satis pro exemplo:
his habitis, pono punctum in medio plani alicu-
ius quod locum Antuerpiae significet, hinc duco circulum quem di
uido in.
4. adscriptis. 4. plagis mundi, Oriens, Occidens, Meridies, Se-
ptentrio.
Quadrantem deinde quemlibet divido in. 90. partes, aut
faltem semicirculum in.
180. gradus, posthaec ex puncto duco cuique
locorum praedictorum lineam per suos gradus, &
relin quo ita char-
tam imperfectam cum lineis tantũ.
Et me cum instrumentis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index